Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4885. G. Wendelinus. (L.B.)Qui literas ante menses istos tuas ad me pertulit, vir nobilissime, neque me domi, ubi non eram, neque, ubi eram, Bruxellae invenit, ut non potuerim sic esse felix, quo de narrantis ore haurirem te totum. Favit tamen casus alius bonus, quo factum est, ut eruditissimus iuvenum Isacius VossiusGa naar voetnoot5), ille magni Vossii filius, Bruxellae dies plusculos contereret viseretque praestantes illic viros, RubeniumGa naar voetnoot6) cum primis, et subinde me quoque anserem numeraret inter illos olores. A quo quidem, etsi nihil praecipuum de te deque tua valetudine - et quae sunt his affinia, serio amantium, vota - discere potui, hoc tamen abstuli, non fuisse me falsum voti, cum bene semper de te fui ominatus, de quo nihil intelligere potui quod aegre mihi foret. Ac vicissim etiam in partem felicitatis primam deputavi, quod ille, dum me invisit, quasque sub manibus tractabam Leges Salicas inspicere dignatus est, in illis quasi librante casum Apolline primum | |
[pagina 501]
| |
tuum nomen adoravit, quod et relaturum se recepit, et quod pollicitus est id ipsum praestitisse prolixe, audeo credere. Utrumque est: nominis tui veneratio eiusmodi obhaeret pericardijs meis, meis quoque chartis illinitur, sed quibus illis, colluctantibus cum typographi MoretiGa naar voetnoot1) phlegmate? Quia enim Chifletius archiatrus Salicas meas Leges, earumque natale solum demonstratum exoptat agmen claudere suarum VindiciarumGa naar voetnoot2), ac velut ultimam fibulam ponere Gallorum buccis, dum morosus est Moretus erga illum, et mihi mora ista est nociva, tantoque magis etiam, quando iam absum Bruxellâ longius. Eece enim me tractum inde. Illustrissimus ac reverendissimus, quâ nobilitate, quâ dignatione, baro de Rasseghem, Tornacensis episcopusGa naar voetnoot3), apud se voluit officialem agere suum, et iuri sacro dicundo praeesseGa naar voetnoot4), quod volupe tibi de me sperare audeo, atque adeo vel hinc adfectum illum tuum, quo in omnes ferres, qui de me aliquid subinde nunciant, referentibus credo. In hunc utique tantum sanguine, tantum infulâ, tantum - quod illis est maius, quodque testor praefiscine - eruditione virum, exporrigendum, laxandumque pectore tui candorem, spem bonam certamque iam reporto. Et est, ubi possis in illum benignus esse .... Inter haec - quod paene exciderat - grates merito gratias a me habe pro transdito ad me Sibrando à Siccama in Leges FrisicasGa naar voetnoot5), cuius ego abditas cogitationes et reconditam eruditionem suspicio magis, quam adsequi posse in meis Salicis confido. Scribebas, ut remitterem quam primum, et dudum est, cum id factum oportuit. Suspendit hactenus illa, de qua supra dixi, Moreti mora, qui si porrho perget molestus esse, erit ut ipsus ego excurram in Batavos, atque illic cum typographis conveniam, et de hoc et de alijs, quae habeo adfecta pluscula, edendis, atque etiam ante communicandis tecum ..... Tornaco, Nonis (7) Octobribus 1648. |
|