Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4777. G. WendelinusGa naar voetnoot5). (L.B.)Het is ongeveer een jaar geleden, dat ik u schreef, maar ik heb ook niet veel te melden. Steeds ben ik nog bezig met de quaestie der Salische wet. ‘Et procedit cum bono Deo haec cura, ijs argumentis suffulta, quae se mortalibus omnibus - etiam et ipsis Gallis quamlibet invitis - luculenter probent, atque illa quidem, quotidie plura, magis atque magis sub manu mihi nascuntur, locorum seu MallobergiorumGa naar voetnoot6) indicio, quae nobis ad singulos ferme paragraphos subministrat editio HeroldinaGa naar voetnoot7), depromta ex bibliothecis Germanicis ante | |
[pagina 467]
| |
annos centum, cum qua LindenbrogiusGa naar voetnoot1), postremus eorum editor ac nuperus, fatetur congruisse ad amussim plures item codices, quos contrectavit vetustissimos, quamquam huic praetulerit recentiores ac secundae, ut autumat, praelectionis, quod ego facinus acri scrutica (?) vindicandum censuerim. Interim autem, quia labor meus omnis in tuam - si me hoc agere pateris - gloriam desudat, neque autem alio tibicine sustentatur hactenus quam editione Heroldinâ, non satis ubique accuratâ, quantum ago, nihil ago, nisi ope aliqua codicis alterius Ms. adiuver. Nam ex coniectura atque ingenio hic velle aliquid audere, insanum sit et ridendum me propinem emunctae naris saeculo. Profero tamen ex ducentis amplius Mallobergiorum commemoratis nominibus loca supra LXX, quae clare atque exscite supersunt, hodieque ijsdem ad unguem et syllabam nominibus in Taxandria, Francorum Saliorum prima cis Rhenum ac Mosam sede, quam nunc Kempiniam vocitant, in qua recte Saleheimium tuum eminet. Atque haec quidem per totam superiorem hiemem me occupatum habuerunt Bruxellae habentque hic Herkae, visura lucem publicam, spero, propediem, ad quam ipsam si tu quoque facem allucere potes codicis alicuius communicatione, hoc ut velis per te ipsum te oro atque obtestor, aut si hoc non datur, saltem ut submittere velis, quem audio exstare ad Leges Frisicas interpretemGa naar voetnoot2), antiquitatis istius vindicem. Is mihi Bruxellae per omnes bibliothecas frustra fuit quaesitus, et est tamen, quantum odoror, doctus atque antiquitatis nostratis probe gnarus, ideo, cum Frisicae leges sint Salicarum Germanae, mihi quadamtenus necessarius’. Kunt gij mij dat werk niet doen toekomen? Hercâ, Nonis (7) Mart. 1648. |
|