Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4745. Aan M. BrunoGa naar voetnoot5). (K.A.)Rectoratum scholae Bredanae, si vacaret, committendum ego saepe censui A. BubbenioGa naar voetnoot6), ut qui antehae eadem praefectura malis artibus excidisset. Certe si quam plurimae eiusmodi vacarent spartae, nunquam ego adducar, ut credam Henrico tuo ullam exornandam tradi debere. Literatorem esse, et quidem valde eximium, uterque novimus. Moderandae autem iuventuti parem aut idoneum si hactenus credidisti. patere dedoceri, et observa me, quoties de illo cogito, altius collimare, qui commodis boni viri integerrimo affectu faveo. Novit ipse, quos lapides movere coeperim, quo ad professionem Athenaei Gelrici promovereturGa naar voetnoot7). Eandem vicem porro insistendam arbitror, ut habeat, ubi lectione publicâ simul defungi possit et versus facere, et dabit hora quod horae negaverunt. De mea quidem benevolentia securi estote. Tu imprimis, vir amice, sive te Deus saeculo subducat, sive tuis interesse diutius patiatur. Quod aeternae sapientiae ac bonitati, non sine tuo suffragio, ut confido, pie et constanter committendum moneo. Vale. Hagae Com., IV Cal Feb. (= 29 Jan.) CIƆIƆCXLVIII. |
|