Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4715. Aan Anna Maria SchurmanGa naar voetnoot4). (K.A.)Quod quis per alium facit, ipsum facere non videri, contra quam iuris consulti dictant, rogo me docere patiaris per haec taedia typographorum Parisiensium, veterno resinâque pigriorum. Horum certe non meâ culpâ factum est, quod hoc libelloGa naar voetnoot5) hactenus careas, cuius aliquando diem natalem expetere dignata es votis, pro rei pretio parum justis. Tandem igitur et, si Dijs placet, sub ipsum anni finem, quod cum prima hirundine destinaveram, offerre humanitati tuae audeo, leve sua mole meritoque munusculum, hac plane fiduciâ, subventuram imbecillitati meae nobilissimam vicinam tuamGa naar voetnoot6) et, quae suopte vitio displicere possit, non egregijs illis faucibus modo, quas certatim admiramur, sed et comitate quâ pollet maximâ et erga autorem benevolentia singulari doctissimis auribus tuis approbatum iri. Totius voti si me compotem redditis, aliquando sic inter ambas Deo laudem meis verbis accinentes, etiam absente me, versari existimabo, quod, quoties praesenti licuit, magnâ me felicitate beatum duxi. Vale, summa virginum, et illustrissimi nominis tui cultorem crede .....Ga naar voetnoot7). |
|