Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4711. Aan C. BarlaeusGa naar voetnoot1). (K.A.)
Ergo domi es, Barlaee pater; gratamur amici, caetGa naar voetnoot2).
Et sic deinceps, si qua veteris venae gutta stillaret, quam non hoc adeo frigus clausit et astrinxit, quae morbosi illius silentij tui triste gelu. Neque tamen hoc indeclinabile, ut pueri discebamus, sed quod evitare tu aut praevenîre possis, modo grammaticam subinde repetas, et imprimis declinandis arduis et horrendis nominibus τῆς μελαγχολίας, τῶν ὑποχνδριαϰῶν et similibus serio incumbas. Conferemus et nos aliquando symbolam, et nonnibil remedij propinabimus, quod ad splendorem τῆς χολῆς τῆς ξανϑῆς accedat propius quoque; sive potabili sive putabili ajunt periti omnem noctem et importunas nubes discuti a nobilissimo viscerum, citra noxam aut nauseam. At hoc ut praestari possit, reditus Principis expectandus est, qui nunc per Velaviam vagus, optat aprum aut fulvum (?). Si quid porro de meo contribuere possim, quo sensim te recrees, statui vernaculas tandem nugas meas amicorum precibus dare. Hasce, mox atque excusae fuerint, tibi totas in sinum projiciam, ut videas, an, sic ut Latinae quondam, sub auspicio levis praefatiunculae a tua manu prodire mereantur. Verum si typographos video veterno resinaque pigriores, et quae me saepe a proposito negotia divellunt, totam tibi hyemem immunem largior ab hac molestia. Cave tu alteri isti dirae, infami, infandae, quam evasisti, januam ultra, vel fenestram, vel rimam aperias. Si faxis, scito, te iratum, infensum et infestum | |
[pagina 440]
| |
Hugenium experturum, quo nunc uti, si libet, potes amantissimo tui ac studiosissimo. Vale et sape. Hagae Com., 4 Dec. 1647. |
|