Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4704. C. BarlaeusGa naar voetnoot2). (L.B.)Iam semestre est et ultra, ex quo piscibus omnibus fui mutior, alias ipsis ranis, et vernis et aestivis loquacior. Ita et silendi tempora nos manent et loquendi; nec silui ratione, sed morbo, nisi et hoc a ratione sit, non loqui et scribere, cum neutrum possisGa naar voetnoot3). Certe ἐχεμυϑίαν invito imperavit illa mali et adversae valetudinis species, qua bonas erectioris animi species pervertere solet. Scis quid velim, quid innuam; utor ambagibus et periphrasi, quia piget πάϑος illud nominare, quod me iamdudum male habuit et lentum, pigrum, amicorum omnium immemorem, imo stipitem fecit et immobile saxum. Fui Niobe sine sensu, fui Morpheus, hoc est, somniorum et inanium imaginationum fabricator mirus; fui veteris Moriae et Euphrasiae tuae recens natae illustris pars; fui captus oculis, non ijs, quibus Lynceus valuit, sed quibus distinguimur ab ijs viventibus, quae alteram animalis speciem homini ἀντιδιῃρημένην apud Aristotelem constituunt. Merui paginam in isto tuo libelloGa naar voetnoot4); ubi secundam meditaberis editionem, non repugno, si permiscear tot coecutientibus Achivis, aut alicubi reijciar exempli gratia inter notas et scholia. Jam videor mihi expergisci et ex longo veterno diducere palpebras. Endymionem egi, hoc solum discrimine, quod ille expergefactus post tot annorum dormitionem neminem suorum noverit; ego novisse mihi videor et te, Zulechemi, inter primos, qui in aula vivis, cum es alterius, in Vitaulio, cum es tuus; in aula cum negotiosus esse cogeris, in Vitaulio cum te negotijs subducis sponte, quod quantivis est; in aula, cum scribis iussus ad Principes, in Vitaulio, cum scribis iniussus ad amicos; in aula, cum calamus militat et aut ex hybernis ciet militem, ut olim, aut copiarum numerum accîdit, ut iam; in Vitaulio cum Phoebo vacas et silvestrem arguta Musam meditaris avenaGa naar voetnoot5). Si vacabit ad me scribere, iam domi sum; fui in Utopiae regno, ubique et nullibi, vagus erro et depravatissimae dominae, quam Phantasiam vocant, in cuius vestibulo sedere luctus et curae, mancipium. Illa me peius habuit, quam Turca captivos Christianos. Isti Chimaerae illigatus expediri cupio et expedior indies amicorum alloquijs, contubernio et non nimis serijs narrationibus. Confer symbolam, et scribe aliquid non tragicum, sed comicum. Dic te talem nec esse nec fuisse, qualis fui non ita pridem ego, nec meus, nec tuus, nec ullius, et felicitatem hanc tuam remedij mei partem putabo. Si illud votum ratum habeat Deus, ne unquam talis fias, aut fiam posthac ego.
Jamiam recedent sensibus improbae
Nubes, et orbi reddar amoenior,
Et te iocari, summe vatum,
Et meminisse velim tuorum.
Vale, vir maxime, et tuos saluta, etiam ubi occasio feret Nob. Dom. Vicofortium. Amstel., XXII Nov. CIƆIƆCXLVII. |
|