Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4519. J. SmithiusGa naar voetnoot6). (L.B.)‘En tibi, vir perillustris, D. Christianum Otterum RagnetanumGa naar voetnoot7), quem antehac tibi visum meminisse potes, mathematicum, si quid ego judico, non ex vulgo, mechanicesque mathesi subservientis peritissimum supra vulgus, cuius ego consuetudine, dum hic secessus causâ latuit, saepiuscule nec sine fructu sum usus. Horas aliquot mihi impendit in algebra, quam Cartesius nobis post vietam dedit. Rationes itidem delineandorum munimentorum compendiosissimas, circinosque atque alia instrumenta, quae a se inventa, nonnulla parata, plurima affecta habet, liberaliter ostendit. Cum musices forte et poëseos vernaculae injecta esset mentio, quam ille exactius quam vulgo fit accentui adstringendam, nec iambis tantum aut trochaeis cum pluribus, sed et dactylis aliisque pedibus dimetiendam censet, intelligeremque, illum nunc excursiunculam ad vos parare, tuique salutandi et super istis consulendi percupidum, subdubitare tamen, an seria tua interpellare auderet, ego fidenter sponte mea litteras obtuli, quibus fores ipsi Hugenianas reserarem. Ita enim affectum in istud studiorum genus tuum mihi nosse videor, ut multum fallar, nisi unis litteris duobus gratum | |
[pagina 374]
| |
fecero, longe siquidem plura in recessu noster habet quam fronte promittat. Quicquid tamen eius erit, nihil meae erga te observantiae, aut tuo in me affectui detractum velim’. Een afschrift van uw gedicht op den kijktorenGa naar voetnoot1), gaf ik aan den heer Van Welderen en iedereen hier bewondert het vers. Wat den bouw van het ding betreft, daarin hebt gij gelijk. ‘Vox Bel-vedere, si ipsam spectes, politioribus Hetruscis nec olim probata fuit, neque adhuc satis, ut opinor, probatur. A Farnesio tamen, vel ante illum, ab Italis de nostro hoc prospectu usurpatam accepimus, ad exemplum illius speculae, puto, quam Romanum vulgus eâdem voce nominat. Voces, ut nummi, usu valent et placent saepe novitate. Si scriptionem notasti, U pro V ab Italâ, sed parum peritâ manu, qualem in Italico epigrammate vidisti pictum, lapidicidae erroris causa fuit. Error a pluribus pridem notatus, duarum apicum ablatione corrigetur. Titulum ad excubiarum stationem, cuius superliminari impositus est, referunt. Cum enim nuper omnibus excubiarum domibus suos titulos adscripsissent, et huic veterem a lapideâ mole antiquarii nostri cognominationem apposuissent, plerique illo antiquato hunc, quo ista valli pars omnibus notuit, substituendum, excubiarumque domui inscribendum judicarunt. Sed longior sum quam oportuit ..... Noviomagi, Pridie Nonas (4) Januar. Jul.Ga naar voetnoot2) A.o CIƆIƆCXLVII. |
|