Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4507. Aan J. SmithiusGa naar voetnoot8). (K.A.)Vesperâ nuper illâ, quae mihi supremum tempus in urbe fuitGa naar voetnoot9), tanta me cupido incessit lustrandae speculae, quam τῇ ἀκροπόλει vestrae impositam narrabasGa naar voetnoot10) vel imponi, ut solis famulis comitatus praevio lumine debilis laternulae in eum perreptaverim, quem nemo sanus ante me nisi Phoebo teste adeundum duxit. Quando autem flammulae quam gestebamus activitatis, ut ajunt, sphaera summam fabricam nequijt illustrare, habebis hactenus me errorum | |
[pagina 369]
| |
architectonicorum non rigidum censorem, quanquam et a cordatis intellexɩ, nonnihil ibi commissum esse, quod Vitruvio stomachum moveret. In transcursu displicuit inscriptum barbaro sermone, nimirum illud ubique tritum Belvedere; neque animo satis aequo pertuli, advenam ejus rei moneri, quam, nisi oculis et judicio careat, nescire nequeat. Locus deinde epigrammati relictus commovit poetae venam, et impetum ecce cepi aliquid eo conferendi. Quod cum, per negotia, nuper demum conficere valuerim, serius sic transmitto, securus utique de periculo moraeGa naar voetnoot1). Nam neque immemor eius sum, quod referebas de Barlaeo ad hanc rem invitando, neque tam coecutiens mei arbiter, ut quidquam a hoe calamo dignum proficisci existimem, quod cum saxis aut lateribus perennet. Propositum fuit principi Batavorum oppido, cuius tu gloriam tot invictis argumentis adseruisti, Batavâ manu animi addictissimi affectum probare, quod in charta aeque ac in pariete praestari potest. An praestiterim, tu judicabis ..... Hagae Com., IV Cal. Anni CIƆIƆCXLVII (= 29 Dec. 1646), quem prosperum et felicem precor. |
|