Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4498. C. BarlaeusGa naar voetnoot4). (L.B.)Non possum in publico domus Auriacae gaudioGa naar voetnoot5) post aliorum applausus et gratulationes silere; licet serius forte loquar et post festum. Acceperam Haga ab amicis nuptias protractas iri in Sacros Natales. Excusavi moram epigrammate ad Principem Brandenburgicum; cui si tu quoque faciles voces commodare velis, feceris mihi rem gratissimam, et quae deceat pectus istud tuum generoso honesto percoctum ..... In carmine non iam paginam facit Venus Britannica, sed Vandalica, non Tamesis, non Britannus, sed Viadrus, Vistula, Cassubius, Rugus, aliaque istarum terrarum ad mare Balthicum nomina. Polypi sumus; cui scopulo postremum adhaerescimus, eius colorem imbibimus. Hoofdius cum febricula diu luctatus convaluit. Tessela praeter sacra nihil loquitur vel scribit. Virgilium VondelijGa naar voetnoot6) legisti aut vidisti saltem, verum exsanguem, exuccum, elumbem. Si legeret Augustus, non vindicaret hunc Maronem a flammis, nisi quid tu, docte Trebati, dissentisGa naar voetnoot7). Me editio Historiae Brasilianae occupat, quae iam carceres mordet ..... Amstel., XIV Decemb. CIƆIƆCXLVI. |
|