Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4439. H. RegiusGa naar voetnoot6). (A.B.)A viris quibusdam eruditis, qui libellum meum physicumGa naar voetnoot7), hactenus latentem, in lucem protulerunt, in magnum periculum videor coniectus. Quamvis enim nihil criminosi habeat, continet tamen multa, quae, a vulgaribus quorundam opinionibus nonnihil recedentia, illum forsan iniquis nonnullorum calumnijs, nisi magno patrono ab ijs vindicetur, obnoxium facient. Consultissimum itaque duxi, ad Principem Auriacum, communis patriae et libertatis non tantum publicae, sed etiam privatae summum defensorem, confugere, eique libellum consecrare, atque ita tutelarem eius opem implorare. Ad ipsum saepe etiam magnorum delictorum rei confugiunt, quibus, pro suâ clementiâ veniam eorum interdum faciens, tutelam suam non denegat. Ego nullius criminis, sed solius animi alios iuvandi cupidi mihi conscius, patrocinium eius non despero. Hanc spem in me auget reverendus et amicissimus doctor IohnsonusGa naar voetnoot8), qui me certiorem esse voluit, si ad tuum auxilium confugiam, te pro benevolentia, qua omnes veritatis ulterius investigandae studiosos complecti soles, non gravaturum celsissimo Principi literarium nostrum munusculum offerre. Cum itaque Academia, familia, et pericula non patiantur, ut iter ad Principem in castra | |
[pagina 347]
| |
instituam, et res non ferat, ut reditum eius in aulam expectem, obnixe etiam atque etiam rogo, ut libellum nostrum Principi offerre, eumque illi commendare, ac patrocinium eius adversus livorem meo nomine ipsum rogare digneris. Hoc si feceris, non dubito quin clementissimus Princeps hoc tuis precibus sit indulturus, mihique necessitatem impositurus, ut tibi, vir nobilissime, maximam meae securitatis partem in aeternum debens, perpetuo maneam ..... Ultraiecti, ipsis Kalendis (1) Septembris, anno 1646, stylo Gregoriano. |
|