Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4312. C. BarlaeusGa naar voetnoot8). (L.B.)Iam tuta est aegide Pallas et aegis Pallade, dum in eam curam incumbit Auriacus, ut ijs artibus ornet urbem suam, quae militiae praesidia sunt et decora. Verba Imperatoris sunt: civitatem armis decoratam esse oportet et legibus. Vellem tales celsissimo Principi obtingere professores, per quos tantarum rerum auspicia illustriora sint. Verum non annonae solum, sed et doctorum caritate passim laboratur. D. Brosterhuysio consultum equidem gaudeoGa naar voetnoot9); illi penicillum et tabulas ab attenta manu excussisti. Spartam ἑλληνιϰὴν ornabit, ut qui studio isti addictior olim fuit. Nescio, num togatum incedere velitis an palliatum. Certe hic habitus Graecum argueret. Rusium iuris hic professorem sibi mercati sunt AmstelodamensesGa naar voetnoot10), quod vobis debet, per quos factum, ut abruperint lenta consilia et procrastinationes primores nostri. SnippendaliusGa naar voetnoot11) in horto botanico | |
[pagina 295]
| |
herbarum vires prosâ, non carmine, dicet. Alius RaviusGa naar voetnoot1) e Turcia redux orientalibus linguis flectet Batavorum linguas. Ut jam de studijs cogitare apud nos serio incipiat Mercurius. Satrapa Muydensis a pedibus valet, non a manibus. Hae, ut mortalibus omnibus, duae illi sunt, dextra et sinistra. Hanc, ut ocium fallat, exercet quadrangularium lapillorum jactu cum tuo rivali; illa linteis involuta vacat a scribenda Belgarum historia, quod viro grave et molestum. Tessela,
Borealis illa Vesta, pingit
Opum suarum mater, hospes, artifex.
In eius natalem, qui in mensem Martium incidit, nuper lusi haec distichaGa naar voetnoot2). Martiam esse Vestalem non memini, ex quo llia sacerdos a Marte compressa est. Mihi musculos Pettemenses misit, hiantes adhuc et a suctione recentes. Ne crede hoc eius emblema esse et hieroglyphicum. Filium Constantinum non in laudem solum, sed et subsidium tibi adolescere laetor. Misi illi, cum Leidae ageret, Poëmata mea; num receperit, nescio. Heri admissus fui ad colloquia Ill. comitis Mauritij. Ubi evaserit nuptiarum fratrisGa naar voetnoot3) et aulici luxus pericula, mecum Brasiliensis Historiae fila leget, et sicubi a vero aut decoro aberravero in viam reducet. Van der Burchius, a secretis Federatorum legatis, ad dominos suos scribit jussus, amicos veteres nescit, ut verum comperiam illud Aristotelis mei: Amicitias dispari amicorum sorte dissolvi. Sed vellicabo illi aurem. Prodijt libellus in Voetium patrem theologum et filium philosophumGa naar voetnoot4). De argumento non dicam sententiam, verum a genio scriptoris non poterit non placere. Titulus illi est: Pedis et Pediculi DialogusGa naar voetnoot5). Legi ego et risi. Sed quia inter arcana dominationis theologicae habetur, velim illum tibi compares per amicos Ultraiectinos. Non poenitebit legisse. Vides, vir nobilissime, ut satyram varij argumenti corradam, a serijs destitutus. Nec enim vacat de nuptijs Gallo-Hispaniensibus, hoc est, politicorum technis, aut Cretensium calamitatibus scribere. Quid Tiridatem terreat unice securusGa naar voetnoot6), in te obsequioque tui quiescam. Sed pene oblitus eram tibi commendare architectum aut fabrum castrensem, a cuius uxore nepotulus meus cognominis mihi labijs tenus dependet. Vale, vir maxime, et post domesticos, sorores Wilhelmiam et Doubletiam, etiam, per intervalla, facetissimam fratriamGa naar voetnoot7) a me saluta, sed tempestive, ne viduam majestatem offendat professoris interpellatio. Amstelod., XV April. CIƆIƆCXLVI. |
|