Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4288. W. GoesGa naar voetnoot9). (L.B.)Facit immensa illa, qua socerum meum complecteris, benevolentia, ut non leviter me tibi obstrictum existimen. Quippe si vivis etiam parentibus liberos tanquam rerum paternarum dominos leges agnoscunt, nec aeris alieni, quod illi contraxere, incommodum hos declinare aequum est. Facio ergo lubens, ut eorum beneficiorum, quae socer meus a te recepit, me debendi velut reum non agnoscam modo, verum etiam constituam. Atque in eiusdem rei pignus hasce | |
[pagina 287]
| |
VindiciasGa naar voetnoot1) nostras tibi mitto, eo conscriptas stylo, qui in homine Batavo, et gravissime quidem laeso, si non laudari, excusari certe meo, forsan et tuo iudicio debet. Quippe mortalis ille, cui nunc respondeo, non secus in me saevijt ac si omnes belluas omniaque monstra, quae hactenus rerum natura infelici nixu ad omnium horrorem et detestationem produxit, in me uno oppugnatum iret. Quod quamquam per se grave est, multo id tamen gravius videri debet, quod ab homine neque probo, neque iuris perito iustam agenti causam ea contigerint. Talem quippe eum, talem causam meam esse, libello, quem ad te nunc mitto, nisi me animus vehementer fallit, mihi demonstrasse satis superque videor. Idem si tibi quoque videatur, nihil est quod ad votorum meorum summam addi posse existimem, cum ea tibi eruditionis, ea iudicij magnitudo contigerit, ut plus uni tibi, quam reliquorum ingenti numero deferendum putem. Vale. Datum Lugduni Batav., IX Martij ao CIƆIƆCXLVI. |
|