Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4124. G. WendelinusGa naar voetnoot2). (L.B.)Cum postremas ad te darem, vir nobilissime, memini me illic te admonere tituli sane quam illustrissimi, quo Salchemium tuum iam eminet ab antiquo. Sed si quid minus quam pro captu obvio suggessi, hoc plenius hic habe. Exstat Distij penes ἀρχεῖα magistratus vetus chronicon Distense M S, familiam dominorum Distensium complexum ab anno circiter 1080, si recte memini, perductum ad annum 1500 plus minus. In eo leguntur et dominorum singulorum nomina, deque illa stirpe orta plaeraque nobilitas. Caeterum ad te quod facit, legere est illic, ut primus natu dominorum Distensium semper tulerit titulum comitis de Zeelhem, quod ipsum non uno exemplo liquet. Hoe ergo te scire volui. Iam et alterum, quod me afficit, non te patiar ignorare. Scis, omnem ac rectissimam antiquitatis mediae memoriam de templis repeti. Selehemium templum, angustum quidem, sed antiquitate ipsa perquam augustum, tua habet altaria; horum unum superstructum est sepulcro S. Adelae, quae mater fuit S. Trudonis, eius qui anno 654 molitus est celebre illud apud nos sui nominis monasterium. Huius altaris ac subiacentis sepulcri - ut sunt nostra vocabula - rector ego sum, atque isto titulo - quo perinde glorior - tuus capellanus. Si me amasti antidhac, amabis exhinc magis; imo enimvero in peculiarem tuam ac domesticam tuitionem suscipies; eam vero ego imploro tanto confidentius, qnanto magis - ut sint rerum vires - obnoxius esse possum Hassorum incursibus, a quibus verbulo efficere potes apud gubernatorem TraictensemGa naar voetnoot3), ne quid debeam metuere. Atque adeo me tibi propius admovere, oblata conditione aliqua canonicatus, sive beneficij cuiuscumque circa Graviam aut ubiubi voles, et apud celsissimum tuum Principem, talium largitorem, plane potes, ut subinde possim esse apud te et Lugduni Batavorum insistere meis edendis, quae non perinde placet emitti in lucem Antwerpiae. Illie et | |
[pagina 213]
| |
frui licebit GolioGa naar voetnoot1) doctisque alijs, sed isto prae omnibus, cui et aurem a te velim vellicari super eclipsibus, de quibus memini me illum interpellasse. Postrema haec solaris mihi nonnisi circa finem patuit ob nubila, per quae tamen indicavi digitorum ad summum sex. Finis mihi obtentus est hora 12, min. 37½ admodum. Exspectabo, quid illustres illic mathematici de coelo servaverint, dum tu me servabis ..... Hercio, X Kal. Octob. (= 22 Sept.) 1645. |
|