Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4018. J. van BeverwyckGa naar voetnoot6). (L.B.)Quandoquidem res tota pendet in nutu Imperatoris, facile intelligo, spes opesque meas in te solo sitas esse, cui propterea eas de meliori nota commendatas velim. Mecum erit iste labor, ne collati in hunc hominem beneficij unquam te poeniteat. In quo omine desino. Vale, nob. domine, qui mihi magnus eris Hermes, imo τρισμέγιστος, si ἑρμηνεύων apud τὸν πάνυ, istud verbulum unica saltem literula - quae valebit ἑρμαῖον - augere, et in Salve μεταλλάττειν dignaberis. Ita valeas, ita salvus sis, ut salus nostra. Dordrechti, XIII Jul. CIƆIƆCXLV. Beabis me, V.N., si quo loco sint res meae, et an a Principissa Principi sim commendatus, significare non gravaberis. |
|