Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3909. C. BarlaeusGa naar voetnoot4). (L.B.)Jam cum Jesuitis nobis res est; forte quia de Tessela omnis sermo est. Sic vara vibiam trahitGa naar voetnoot5) et Bitus interesse amat Bacchij rebus. Bum Baldeo Jesuitarum Monachij praefectoGa naar voetnoot6) abhine biennio commutavi litterasGa naar voetnoot7), occasione epigrammatis cuiusdam, quod in effigiem Bavariae Ducis scripseramGa naar voetnoot8), rogatu Joachimi Sandrart pictorisGa naar voetnoot9). Placuit illud Jesuitae usque adeo, ut mihi ob hoc gratulatus fuerit, et Ducis nomine gratias egerit. Edidit iste Baldeus libros poëmatum suorumGa naar voetnoot10), a quibus Germanismus omnis abest et Teutonicum πάϑος. Possum versus eius ferre ob munditiem Latini sermonis et facilitatem. Versus e Gallia missi olent Grotium, ob nitorem, dictionen concisam et sensus erectiores. Si cum alijs eius heroicis, praesertim in Gallia scriptis, conferas, non ovum ovo magis simile. Nihil tale a Gallis expectaverim. Omnes diffluunt isto scribendi genere. Sigenensem istum JesuitamGa naar voetnoot11) non novi. De Historia Brasiliensi cogito per otium; excutio chartas comitis; secernendi sunt furfures a polline, et rerum pondera et gemmae ab arenis et gestorum minutijs. Sed motus hic, ut omnis physicus, eget mora; scribitur historia, funditur carmen. Illud tuum in Tesselae discessumGa naar voetnoot12) plane divinum est et elegans, ubi ad sortem et usuram alludis. Quod in Latino carminum genere nuper fecisti, velim te facere in Belgico, et colligere in unum, quae sparsim et per intervalla tibi exciderunt, facetias et iocos eruditos et tot semper se moventis ingenij stricturas. Erunt haec ad palatum omnium, secus quam Latina, quae Hecubae nostrates non capiunt. Vale, vir nobilissime. |
|