Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3872. C. BarlaeusGa naar voetnoot9). (L.B.)Vide, mi Hugeni, quam feliciter tibi cesserit audacia tua, aut ut mitius loquar, παρρησία. Tessela minus aequo animo videtur accepisse responsionem tuamGa naar voetnoot10); rotundius enim respondisti me; nec mirum; tuas quippe offensas placabiles puto, meae implacabiles forent. Etiam viduae, | |
[pagina 117]
| |
prout homines sunt, iras cereas vel plumbeas gerunt. Dant veniam corvis, columbas censura vexant. Non respondet tibi, verum apographum responsi tui ad quaestionem sacram misit ad Satrapam, ut amariore hac potione quartanae suae medereturGa naar voetnoot1). Etenim solitus est Satrapa vomicas pontificias acriore apud illam scalpello pertundere et sale non fatuo perfricare. Quare astutissima illa, ut se de duobus ulcisceretur, una fidelia duos parietes non dealbavit, sed denigravit. Mitto quae scripsit SatrapaeGa naar voetnoot2). Ego, nescio quo fato, inter has tabulas salvus enavigo. Dies tuos sacrosGa naar voetnoot3), opus divinissimum, tradidi in manus Hoofdiae, quae summa veneratione illos excepit, praesentibus consule van der MeydeGa naar voetnoot4), Parrio satrapae generoGa naar voetnoot5), SchuylioGa naar voetnoot6) et RyckartioGa naar voetnoot7), Hoofdiae affinibus, qui ilicet omnes in chartas tuas involarunt. Illa verecundo rubore pingebatur, cum acciperet grande hoc Christiani affectus pignus. Dicam sententiam. Versus sunt erectissimi, gravissimi, acutissimi et sanctissimi; non in atramentum, sed ipsum pietatis succum tinxisti calamum. Non dicis obvia et millies in templis decantata, sed tibi οἰϰεῖα, hoc est, non dicta prius. Curabo hic imprimi charactere augusto, prout exigit argumenti majestas. Specimina sive probas, ut vocant, non erit necesse Hagam mitti; Hoofdius illa mecum leget attentius. Videmur enim assequi mentem et acumina tua. Ego ero editor et fulgebo tua luce. Praefabor ad lectorem jambis, quos heri fudiGa naar voetnoot8). Perge pro tuo in me iure imperare, cum tibi morem gerere, dominij, libertatis, gloriae, ac dignitatis speciem interpreter. Quartanam Hoofdij discussit Capricornus. Epigramma in Heynsij lectulumGa naar voetnoot9) tuum est; nihil addo, licet convenientius fuerit, inter libros vigilare dominum, quam dormire. Epigrammata in templi nostri conflagrationemGa naar voetnoot10) ipsis flammis magis lucent; non tamen ausim Romam accusare combustionis istiusGa naar voetnoot11), quae negligentia illorum accidit, qui plumbea tecta reficere solent. Vale ..... Amstelod., XVII Jan. an.o CIƆIƆCXLV. |
|