Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3853. A. VorstiusGa naar voetnoot2). (L.B.)Exprimere, nobilissime domine, verbis non possum, quantum mihi gaudium attuleris, quod me ante octiduum ducere dignatus sis ad magnum ducem ex America reducem, illustrissimum Mauritium, einsque splendidam et invidendam aulamGa naar voetnoot3). In qua ea avidissimis oculis usurpavi, ea auribus excepi attentissimis, pendens tecum narrantis ab ore viri et heroïs incomparabilis, quae stuporem utrique incusserunt maximum. Erupit recens admiratio tua, sine mora, in iambos extemporales, doctos, Iupiter, et laboriososGa naar voetnoot4), quibus ex me quaeris, qualis visus mihi sit διοτρεϕὴς iste comes, quidve censeam de omni eius gaza transmarina. Praeivisti, o dulce decus meumGa naar voetnoot5), ac magna proinde cura me exolvisti. Dixisti enim prior sententiam tuam, metris inclusam elegantissimis, quae pariter et mea est. Equidem qui fiat nescio, quod iudicia nostra, de persona ac rebus ijsdem, fere semper conveniant. Neque prae adulatione, a qua alienissimus sum, haec scribo, aut quia plusculum mihi arrogo, sed quia ita sese res habet. Ex animo et sine fuco loquar, amicissime Hugeni; non tam miratus ego sum Occidentis opes, et quidquid coelum, maria, tellus istic producunt aut elegans, aut monstrosum, in nostrum orbem summa cum diligentia translatum ab excellentissimo Nassovij sanguinis comite, quam virtutes illius heroïcas, rebus feliciter gestis spectatas, et in tanta fortunae faventia, tanto honorum cumulo, animum bene compositum, comitatem inusitatam, gravitatem principe dignam, et, quod plerique magnates hoc saeculo parvi facere videntur, eruditionis, elegantiaeque omnis, et eruditorum amorem singularem. Verbo ut absolvam, ipse mihi visus est aedium suarum praecipuum esse ornamentum. Quam recreavit me conspectus tot pictarum affabre plantarum, quas soli sibi vendicat America? Quam piscium, quadrupedum, avium, insectorum? Qua humanitate assidentibus inspicienda porrigebat singula praeclara illa dextra, | |
[pagina 107]
| |
ad cuius oscula iampridem se demisit totius Occiduae Indiae fastus barbaricus? Qua oris facundia, quibus sermonum condimentis omnia reddebat acceptiora? Facile ut animadverteres, non ignarum aliquem aut parum idoneum tantarum opum eum esse possessorem, sed totius naturae arcanorum intelligentissimum. Aedificia, munimenta, oppida, amoenissimarum Brasiliae regionum situs, et vasto continenti insula Mauritiana ponte iuncta longissimo, cuncta vivis coloribus artificiosissime in tabulis expressa, quantum nobis pepererunt voluptatis? Nec pictis tantum aut fictis nos pavit imaginibus magnus heros, verum et res ipsae exhibitae, quas repraesentabant. Quanta vis eboris rudis simul sculptique? Quanta lignorum pretiosissimorum, pellium rarissimarum, plumarum variegatarum uno in loco conspiciebatur? Quo artificio e versicoloribus avium Indicarum plumis concinnata erant nobilioris lecti σϰ;επάσματα illa et ornamenta? Avis certe illius admirandae oblivisci non possum, cui pro lingua pluma est, uti nec cornigerae alterius. Quanquam Europa nostra talium quoque ferax sit, et principum fere aulas, ut optime nosti, id genus avium insideat. Quod partim testari illi possunt, qui, mera blandiloquentia ac byssinis verbis bene delibuti, inanes istinc domum remittuntur, et speratis bonis laeti hiantesque excidunt; partim non ignorant ij, quorum magnus passim et ubique locorum est numerus, quibus uxorum suarum a moechis ita strenue exercentur inguina ac fodiuntur, ut herba illa στυπτιϰ;ή, quam cum risu nobis ostendebat illustrissimus comes, mirifice ijs ex usu foret. Dolendumque sit, non integra eius advecta esse plaustra, quo et toti Venereae cohorti, quae Hagae tuae vocalis famosiora illa incolit locaGa naar voetnoot1), prospectum esset abunde. Nihil non suave et iucundum apud heroëm vidimus, tractavimus, gustavimus, si acetum illud acre et βηχῶδες, pipere Brasiliano conditum, excipias, quod nec tuo, nec meo respondebat palato. Mirabar iudicium tuum, quum lagenam eius oblatam, tanquam δῶρον ἄδωρονGa naar voetnoot2), humaniter repudiares; quod secundus a te etiam ausus sum facere. Sed quid tibi cum mordaci illo et exotico aceto, qui domestico abundas δηϰ;τιϰ;ωτάτῳ, quo dignos perfundere soles, ut epigrammata tua, cum antiquitate certantia, satis superque probaut. Fortassis, si coniecturae locus est, innuere voluit hoc ipso maximus post celsissimum Arausionensem bellator, non totum se sacchareum esse aut tractabilem, sed acetum quoque in pectore gerere, si ita res ferant. Omnia, quae meminisse poteram ex tam infinita rerum copia, conieci in hanc epistolam. Unum tamen est quod studio omisi, pertinens ad Baptistae Portae τὰ ϕυσιογνωμονιϰ;ὰGa naar voetnoot3), quod soli et in aurem dicam, proximo congressu. Ne vero sim ϕορτιϰ;cὸς nimis nimia prolixitate mea, desinam, mi humanissime Hugeni, in gratiarum, quas tibi debeo, actione, quod beneficium verbis Leidae nuper initum, reipsa comprobaveris, mihique pararij et ὁδηγοῦ viam praestiteris gratissimam. Meminero semper istius diei, loci, heroïs, tuique, nec desistam quavis occasione utriusque depraedicare virtutes. Versio tua ἔμμετρος Belgica PyramidisGa naar voetnoot4), quam Latino carmine, in dijs poëmatibus tuis, infelici Straffordio, publicique odij victimae, erexisti, placuit, perplacuit. Nec habeo quod adijciam doctissimi Barlaei, et Mudensis Satrapae iudicijs, quos | |
[pagina 108]
| |
penes huiusmodi elegantiarum est arbitrium. Contuli cum ampullosa Amstelodamensi illa, et comperi τὸ τῶν μουσιϰ;ῶν τοῦτο διὰ πασῶν .....Ga naar voetnoot1) πρᾶγμα εἶναι. Epigramma nobilis et eruditae virginis, Annae Schurmannae, libro inscriptumGa naar voetnoot2), ab eodem divino tuo ingenio est. Ubi Traiectum venero, quod forte fiet propediem, urgebo illam, ut respondeat. Beasti me tot versibus tuis ad stuporem usque elegantibus, et sic soles amicos, quos inter me habere tibi visum. Si fores unquam pepulissem, reponerem aliquid τοῦ αὐτοῦ ϰ;όμματος. Sed Ciceronis hoc habeo, quod non nisi malos versus scribo, idque toto non quater anno. Rancidum tamen hoc admitte distichon, quod ἡμιϰ;ρανία excidit:
Οὐ πάντων ἐστὶν ποιεῖν ἐπίγραμμα τέλειον˙
῾Γγένιος ταύτῃ ἔξοχός ἐστ᾽ ἀρετῇ.
Non omnes possunt epigrammata scribere lecta:
Hac sese Hugenius praestat in arte virum.
Vale et salve, magne Constantine, cum minore Constantino tuoGa naar voetnoot3), qui, ut caeteras eius ingenij dotes nunc subticeam, felicissime nuper in dialogo Graeco coepit Λουϰ;ιανίζειν et ᾽Αττιϰίζειν. Prope abest, ut gratulabundus illi dicam, Οὐϰ ᾽Αχιλλέως παῖς, ἀλλ᾽ ᾽Αχιλλεὺς αὐτὸς εἶ. Deus Opt. Max. et hunc summae spei, summae indolis adolescentem, et caeteros, quibus fortunatus es, liberos tibi servet incolumes diu, teque illis ac mihi. Vale iterum et me ama, qui te aestimo ac colo. Lugd. Bat., A.o CIƆIƆCXLIV, XX Xbris (Dec.) |
|