Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3773. Aan C. SalmasiusGa naar voetnoot5).*Postquam hic debellatum est non infeliciter, ad Musas paulatim me converto, ampliore nunc otio, silentio et securitate. Imprimis te de Coma uberrime, doctissime ac prudentissime disserentemGa naar voetnoot6) avide arripui, et auspicatus modo lectionem illam, propero laudem tibi dicere et summas gratias, ne, ad calcem ubi ventum erit, obruto utriusque argumenti pondere, stupor ipse silentium imperet. Nimirum, nihil esse quod te fugiat eorum, quae plerosque latent, magis magisque palam facis, cuicumque te rei vel levissimae impendas vel summe gravi; nam in parvis quis expectet quae tu promis, in maximis quis assequatur quo ascendis? Ecce ad veritatem epigrammatis redimus, quod retorquere tibi nuper placuit tanto leporeGa naar voetnoot7). Perge tu vero, summe vir, implere saeculum sublimioris momenti eruditissimis commentarijs, quae aut affecta nunc, aut parata habes, et a quibus qui te his talibus nimis avocarent, equidem de re publica parum bene mereri statuerem. Vale, nostrum decus. Assened., in castris, IX Cal. Octob. (= 23 Sept.) MDCXLIV. |
|