Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3625. Aan C. BarlaeusGa naar voetnoot6). (K.A.)Est in epithalassijs Bataviae nobilis sive vicus, sive municipium, sive pagus, sive, ut volunt nuperi magnae urbis epoptae, metropolis vel emporium aulicumGa naar voetnoot7), cui, nisi fallor, Haga nomen est. In eo mihi domunculam habitare aiunt, quae tribus acroterijs, totidem faeminarum gerulis, salutare sub introitum videtur advenas peregrinos, nisi quod hae vivas bipedes austeritate suâ creduntur arcere et novercae inprimis erga novercas esse. Heic si deponi cures quas ad me pertaesus otij literas daturus es, curabuntur scilicet quam ocyssime, et quindecim sic totos dies compendij facies. Nam, ut e paraphrasi prodeam, quas ad me 4 Julij dabas, hodie 20 redditae fuerunt. Tanto circuitu tantillum dixi. Itaque quod reliquum est, triduo nuptijs tuis ut intersim jubes. Bene est, chorage mi, et adero, si quâ tamen me instruxeris Daedaleâ merce, et e talis vel galerulo facundi nepotisGa naar voetnoot8), vel τῆς ἱπποϰρήνης volucri fossoreGa naar voetnoot9) plumulam transmiseris. Nam, ut nunc est, non sum volandi peritior quam aut ardea natandi aut levissima molarum. De primogenito item quod mones, curabitur proximis ab hisce nuptijs utriusque nomine ut accedat, patris et suo. Nunc uterque se ut excusatos habeas efflictim rogant. - Quemadmodum e paraphrasi modo, nunc e joco item prodire lubet, et increpare te quidem serio, mi Barlaee, quod, sive serius sive ridens, effari ausus sis, exiguo me Rhenensi cadulo quidquam retribuere intendisse, quod illustris operae per te nobis impensae pretium audiat vel quasi; non tu mercenariam mihi manum locasti, non ego conductitiâ usus sum. Memor es, quam plenâ, quam liberali tuâ sponte factum sit quod fecimus, et intelligo ipse, quam amicae humanitatis officia pensari nefas sit ullâ mercede. Cadulum ergo illum, de quo nimius hic dudum sermo est, quid significasse putas, nisi te Barlaeum esse, me Hugenium? Qui tum quoque, cum vulgi dentem subiturus non sum, nec praefationem cuiuscumque indigebo, non desinam Barlaei amicitiam colere, et hoc testari cadulis cadisve, | |
[pagina 9]
| |
alijsve lis vel isve, prout in mentem manumque venerint. - De conjugio, quod clarissima affinitatum nomina indicant, perquam opportuno, omnia fausta apprecor. Sapis mehercle, qui, dum tempus est et tu superstes, bonum facis. Ego enim ita censeo, plures esse, qui se Barlaei generos profiteri malint quam haeredes. - Momenta nostra hactenus excipiuntur quo par est plausu, te proxenetâ. Exemplarium dono offerendorum vixdum finem invenio, et est haec, nescio quae amicorum hydra, ut confectis tot capitibus alia itidem succrescant. Ridebis aliquando et fortasse non contemnes varietatem tot epigrammatum, quibus plerisque sua inscripsi; nisi me sufflamino, ipsa haec libellus fient, nec vestibulum triclinio cedet. Quos mihi convivas Hoofdios, Vicquefortios, Vossios et instar omnium Tesselas recenses, quibuscum, si meus essem, vivere et pergraecari dares, livori nunc meo et aegritudini nata nomina narras. Pascere sis tacitus, habebis tantumdem dapis et rixae multo minus. Nam de vidua, ne crede, nondum sic debellatum est inter nos, et hoc olim argumento auctiorem dabimus alteram editionem. Interim vale, mi amice, et totum hoc lepidissimum choragium tuum verbis officiosissime saluta. Maldegh[em] in castris, XX Jul. 44...... |
|