Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3613. Aan D. Heinsius. (K.A.)Non distuli, ne momento quidem desultorio, Principi referre quae in rem tuam et Academiae una mihi cum amplissimis collegis Polyandro ac Boxhornio commendata voluisti. Neque ille quidquam decessisse testatus est prolixae voluntatisGa naar voetnoot2), quâ te usque amplexum esse ego testor. Caeterum, quod illico augurabar, evenit. Indicavit Princeps, ex privato rei relatu vel fama non videri consentaneum, sese literis ut commoveat erga Rempublicam, quam designatis, et quam, nec ipse dubito, precibus nostris aut commendationi facile accessuram. Publico nomine si rogetur, puta Senatus Academici vel Curatorum, tum se libentius dispecturum, quid suis verbis decore satis et cum fructu praestari possit. Vides, amice, quo loco res sit; nullo, si te negligis; bono, si effectum das, quod in tua est manu. Meam hic opellam et ubique commodis tuis addictam et devotam puta, et vale, meum decus. Maldegh[em] in castris, XIV Jul. CIƆIƆCXLIV. |
|