Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 511]
| |
3591. J. Polyander a KerckhovenGa naar voetnoot1). (L.B.)Quemadmodum ex D. Spanhemio alijsque collegis meis charissimis, antea inter duo reipublicae nostrae literariae praecipua lumina ac columina, a T.A. probe notaGa naar voetnoot2), mutuum syncretismum mutui silentij promissione sancitum esse, summo cum gaudio intellexeram, sic postea ex eorundem relatu cum magno animi mei dolore cognovi, quendam theologum ac pastorem Gallicum, D. de CroijGa naar voetnoot3), scriptum suum acrioribus censuris atque animadversionibus in annotationes D. Heinsij in N.T. tinctum cuidam typographo Genevensi tradidisse imprimendum, veremur, ne illarum censurarum hic sopitarum renovatione inter duo illa civitatis nostrae ornamenta nova lis jam pene dirempta exoriatur. De varijs [re]medijsGa naar voetnoot4), quibus huic malo occurri possit, cogitantes, nullum aptius efficaciusque invenire potuimus, quam illud, quod ab aliquo collega nostro T.A. per literas declaratum esse audivimusGa naar voetnoot5). Illud pro singulari tua pietate ac prudentia, non solum te approbaturum, verum etiam procuraturum speramus. Nec dubitandum est, quin ea in re officium charitatis Domino nostro Jesu Christo gratissimum sis praestiturus, qui pacificos Dei filios nominat eosque beatos esse asseverat. Modum illud praestandi tuae industriae ac prudentiae committimus, Deumque Opt. Max. precamur, ut te diu incolumem conservet ad nominis sui gloriam ac reipublicae nostrae bonum salutare. Datum Leidae, 9 Julij 1644. |
|