Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3377. Aan C. Barlaeus. (K.A.)‘Mutavi consilium, Barlaee amplissime, et seorsim tibi Latinis vernaculisque poematis molestus esse decrevi. Ecce igitur ingentem primam ineptiarum struem, in quam eandem tibi factam potestatem puta, ἣν ὁ ϰεραμεὺς ἔχει τοῦ πηλοῦ. Comparativas laudes aut censuras non hic postulo. Neque enim res inter duos acta erit. Sumendus habitus est, quo publice tolerari statuamus vel explodi, pro captu lectoris, aequi aut iniqui. Rogo itaque, ne, dum parcere mihi studes, male consultum velis. Intelligo nimirum, quid intersit, amico poenas dem, an imperitiae vulgi in obscuro fere autore prave et cum praejudicio affecti. Peto primum, ut observes, ecquid minus hic tecte, minus clare, minus venuste prolatum; excerpasque hinc inde quae vel corrigenda vel illustranda censeas, vel penitus eliminanda. Potero in syllabarum quantitates impegisse aliud agendo, aut memoriae lapsu. Requirit hoc quoque animadversionem tuam, qui falli nequis. Passim deinde carminum, sed maxime epigrammatum lemmata hiare | |
[pagina 434]
| |
invenies vel claudicare. Adscribe, si me assequeris; si consulendus videor, mone. In Haga vocali moleste passim cum versione nominum Belgicorum luctatus fui. Vide, num quid aptius occurret, ubi minus ad palatum fecere. Muta denique quadrata rotundisGa naar voetnoot1), mero mixtoque imperio utere, neque te versari existima nisi in re tua. Quod caput est, de capitis sectionibus expende, quid facto opus sit. Quid si MeteorologiamGa naar voetnoot2), Variam supellectilemGa naar voetnoot3) et Hagam vocalemGa naar voetnoot4) in libellos tres singulares conjiciamus; caetera in tot libros dispescamus, quot juste expleantur, non interruptâ annorum serie, quam pagellis singulis inscriptam do, nisi tu discriminare mavis majuscula poemata ab epigrammatis, sive etiam genera carminum, ut saepe fit, in suos locos. Facile omnia conturbari possunt et in ordinem redigi; eam ob rem folijs singularibus usus sum et annos, ut dicebam, adscripsi. Videbo, quid tu, docte TrebatiGa naar voetnoot5), perscripturus sis, et monentem sequar non invitus. Dum hoc agis autem, paulatim ego schedulas Belgicas barbarasque concinnabo, quae, toto orbe diversae, quamvis alterum volumen sive tomum facient, una utique excudendum et compingendum. De praefatione, quam ab editore Barlaeo pollicitus es, posthac cogitabimus. Memento interim tute tibi hoc intrivisse, et excedendum, nempe tuis auspicijs edendum esse. Si datae fidei poenitet, neque tantum tibi a re tua est otij, aliena ut cures, indica; caedimus inque vicem praebemus cruraGa naar voetnoot6). Repulsam aequissimo animo laturus sum, quasi, quod dictum, nec dictum siet. In libri fronte utrum malles Momenta subcisiva an suffuranea? Te penes arbitrium est et norma legendiGa naar voetnoot7). Vale, vir optime, ac per otium certiorem me facito, ecquid recte haec perlata fuerint. Quantulacumque enim sint, nolim ludibria ventis volare, aut naufragio absorberi. Assened. in castris, 21 Aug. CIƆIƆCXLIII. Addo his etiam τῶν ἀιδήλων praecipua, ut videas, numquid ex ijs, salvâ existimatione, saeculi Catonibus exhiberi possit, caeterisque misceri’. (Dan volgt een voorstel, om de gedichten in boeken af te deelen, zooals zij inderdaad in de Momenta zijn opgenomen.) |
|