Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3087. Aan C. Barlaeus. (K.A.)Quid quotidie rerum agas aut mediteris, Barlaee doctissime, visum est non meditando tantum expiscari, verum et agendo. Sive enim in Medicaeae Hospitis tumulumGa naar voetnoot4) de tuis floribus insparseris, sive embryoni propior est ille foetus, quem tu serius aut citius utique exclusurus es, ingenium ecce tuum vel amicitiam lacesso, quaeque scripsisti peto, et quae non scripsisti; illa ut impertias, haec ut scribas. Quae scripsi ego et nunc impertio, remotis arbitris solus sobriusque inspicito. Neque ultra faxo, monendus eris, ne dispalescant; νηλεὴςGa naar voetnoot5) ὁ λόγος καὶ ὑπόλεπρος, quem si vulgo exponamus, prorsusGa naar voetnoot6), quod Graeci apposite, ῥιψοκινδυνοῦμεν. Ego vero, dum in his ultro citroque venam tento, plane me exerceo ac si tragoediam texens boni malique personas induam aut deponam. Reginae Matris aerumnae perinde me afficiunt ac Richelij felicitas. Τῷ κυρίῳ .....Ga naar voetnoot7) ἢ πίπτουσι. Si quisquam hic mortalium, odij et amicitiae caussas procul habeo. Ut me oblectem, alternis experior, maledictum quam bene dici possit, quam adulatio non inepte, prout acumen invitaverit, aut non incommoda dictio, aliud agenti obvia. Partium studia. Quid vero partium? Ne veritatiGa naar voetnoot8) | |
[pagina 323]
| |
quidem in carmine attendo, quod paucissimorum amicorum laudem tulerit aut censuram; plane functum est vitae officijs, et paratum aboleri, et flammis aptum. Sed harum rerum, ut nosti, non omnium hodie mortalium imbecillitas idonea aestimatrix est. Si quid cecineris, dictum putant, si quidem dixeris, assertum et propugnandum; quod a me adeo est remotum, ut ne poetas quidem habendos existimem, qui serio versificantur. Quid ais, amice? Fidem habere credis, aut habes ipse praeconijs sesquipedalibus, quibus, cum fert occasio aut torques trahit, totam Pindi majestatem profundis in unum regis aut subditi ϑνητὸν κάρα? Ergo ludus est et jocus, in quo versamur; qui secus aestimat, saepe fit suâ culpâ ut vapulet, aut sibi suavis sit non suâ laude. Interea, vir optime, non ignarum quibuscum ingenijs saepe committamur, postquam te Hoofdij ista, et Vicofortij, et Vossij, et Vondelij solum inquam te καὶ λάϑρα perlegentem audierint, serio rogo et obtestor et, pro amicitiae autoritate, jubeo, autographa statim ut remittas, ne exemplorum quidem copiâ cuiquam factâ, plane ut videam amicis non placere τὴν ἀνίατον σκῶψιν cruribus capitique - ut est apud comicumGa naar voetnoot1) - fraudem creare capitalem innocenti poetae. Comparationum gradus cesso a te petere, nisi modum adhibes, quem praescripsi, et mixta bonis mala nigro Θ confodias. Vale, doctorum amicissime, et brevi et frequenter scribe. Hac enim cohaeremus. Neque est inter magnas et assiduas occupationes, qua magis recreer. In castris Bodbergi, Cal. Sext. (= 1 Aug.) CIƆIƆCXLII. Cartesij meditationes metaphysicasGa naar voetnoot2), accurate nunc editas, cum objectionibus doctorum et autoris solutionibus, quin tandem videris, non ambigo; sin autem pervideris, magnopere a te peto ut perscribas, quid in universum de opere sentias. |
|