Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 322]
| |
3085. J.A. Bannius. (L.B.)Inter negotia continua hoc otij mihi ipsi extorsi, quod in hoc diagrammate vides expressum. BrosterhusijGa naar voetnoot1) versus sunt, et cantus meus, hilaritatis argumentum et incitamentum. Videbatur istud et tuis otijs servire posse, quoniam sua facilitate hominem occupat, ut inter negotia respiret. Hac septimana spero absolvere ea, quae typographus a me expectat, nimirum instructionem et discursum de modo cantandi et psallendi. Haec enchiridio tuo, quod sub manibus habeo, praecipue serviunt ..... Harlemi, III Kal. Sextiles (= 30 Juli) CIƆ.IƆC.XLII. |
|