Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3015. C. BarlaeusGa naar voetnoot5). (L.B.)Mitto ad te epistolam praetoris BeverwicensisGa naar voetnoot6), qua respondet rescripto Celsissimi Principis ad libellum supplicem, quo culpae venia petitur in causa homicidij perpetrati ante triennium et ultra. Sub praesenti praetore non est commissum facinus, et qui praecessit praetor obijt; repertae tamen litterae defuncti praetoris, quas ad Principem mittere voluit, ex quibus facile intelliget Princeps, quid de facto omni statuendum sit. Ego sola ductus misericordia pauperis et misellae feminae, quae a marito exule avulsa per annos plurimos fuit, intercedo rogoque N.T., ut apud Principem id effectum det, quod, ut fiat a clementia et lenitate, Principum minime fuerit alienum. Sum jam per ferias Pentecostes Hagae, apud nobilissimum Vicofortium, ut et ipsum et amicos alios invisam, etiam filios tuos. Satrapa Muydensis in Frisiam abijt. Te sub finem aestatis, ubi castra dissolvet autumnus, Muydae expectamus. Non aberit Alcmariana ϰαρτορογνώμωνGa naar voetnoot7). Ita statuit, paucis articulis opus esse ad fidem, et quae ab ecclesia Romana habet, ab antiquorum esse ritu et consuetudine; reliqua non pertinent ad curam et anxium examen laïcae matronae. Erranti valde blanditur Grotiana declaratioGa naar voetnoot8), cuius autoritate mota dimoveri ab instituto aegre poterit. Virgulas tuas et voces acrioresGa naar voetnoot9) aequissimo animo fert, imo illas ipsas, morigerorum liberorum instar, osculari se ait. Epigrammata, quae nuper misisti, tum certi, tum incerti autoris, in delicijs nobis sunt. Mirum, si non novum aliquod meteororum genus sis scripturus in castris. Amant nasci epigrammata, non sollicite conquiri; quibus casus sorsque argumentum praebet, optima puto. Sed rursus moneo: collige in unum, ut acuminibus tuis acuantur plures. Malum, peius, pessimum absit ut adscribam bene natis versibus; mediocritatem boni epigrammatis | |
[pagina 292]
| |
excessisti, et in excessu positus proficis. Nos, dum a nobis abes, non sinemus vel litteris, vel creberrima tui mentione, vel salutaribus potiunculis, memoriam tui exstingui. Vale, vir maxime, et inter castrorum strepitus et tympana et lituos Apollinis subinde barbiton arripe et melos tuum insere terribilibus machinarum bombis. Salutat te nobilissimus Vicofortius, hospes meus. Hagae Comitis, VIII Jun. 1642. |
|