Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2982. L. van den WaterlaetGa naar voetnoot1). (K.A.)Diu est cum scripturio ad te, nobilissime domine; sustinui, vel potius sustinuit me scriptum illud antagonistae nostri, haud infelici viri illustris nupera prophetia promissum, quod an materiam indagandae, stabiliendae potius inquam, veritatis uberiorem suppeditarit, nec fas putarim, eiusdem scripti lectorem ambigere posse. Quantum de eo, quod ad nos saltem - fautore Deo - proxime coram. Verum quid de eo apud inclytam academiam illam fit iudicij ac sensus est, ex ungue pernoscatur leo; ubi communicatione eximij D. Voetij non ita pridem haec accepissem, atque eius exemplar clarissimo viro D. Andreae Riveto mitterem, valde peccassem, si non ad illustrem virum una, quem repperi in me magis promptum, magis pronum. Vix ambigo, rogo tamen, quin gratiam eam apud virum illustrem me initurum sperem, quatenus per eum negotium illud meum promovendum iri, aut promotum confidam. Cuius si eventu testimonij nobilisimi viri momentum in favoris partem inclinet, mecum haec ipsa studia mea debebimus aeternum. Ea ipsa per hoc ipsum subsidium eorum veluti nutrimentum erigere et attollere digneris ..... Athenis Batavorum, 10 Ap. 1642. |
|