Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2973. J.A. BanniusGa naar voetnoot3). (L.B.)Cum nuper mihi cum heroë Descartesio sermo esset de musica ad systematis perfecti normam exigenda atque excolenda, visum fuit sapientissimo sodalitio Descartesij sententiam sequendam, ut primo aliquod specimen meae musicae lingua vernacula ederemGa naar voetnoot4), antequam Institutionum musicarum vestigium in manus cujusquam veniret. Imo suadebant, ut poëtarum vernaculorum versus eum in finem seligerem. Res illa penes me maturius expensa, postmodum magis placuit pluribus de caussis, quarum hae principuae sunt. Nempe ut patriae primo loco deferrem illud, quod concives ad patriae splendorem eo libentius, quo decentius, conferre malunt, quam a peregrinis inutiliter emendicare, vel contentiose vendicare. Deinde juncta excellentiori poësi nova musica, et praeclariorem et commodiorem viam inventura videbatur. Attamen sine te tuoque consilio, Moecenas optime, aliquid hac in re praestare religiose non ausim; adeoque et vestigium libri edendi transmittoGa naar voetnoot5). Et si clienti tuo hac occasione tantum indulgeri posse censeas, illustri nomini tuo primitias hasce dedicabo, et studiorum meorum patrono commissas securius luci publicae credam. Versus viri ampl.mi P.C. Hooffdij primo ordine selegi et collocaviGa naar voetnoot6); posteriori loco Tessala Damna, femina ingeniosissima, utriusque Philomelae, sylvestris scilicet et urbanae, differentiamGa naar voetnoot7) tredecim strophis exhibens, claudet agmen. Tribus vocibus, peracutâ, acutâ atque naturali, modulatio concentum absolvit. Prevenit me Elsevirius, typographus Amsteledamensis, qui antehac ab amicis instructus et domi meae Descartesium de libro illius recudendo conveniens, tam officiose operam suam obtulerat, ut eodem momento illi musicae meae typographiam quantocyus aggrediendam dedicere non possem. Habet etiam ille exemplaria perspicienda, ut novos typos procuret, quae cum remiserit, tibi eadem scrutanda transmittam. Maluissem istud egisse per SpikiumGa naar voetnoot8), qui me invisit, nisi tum dolores colici inofficiose me detinuissent. Interim quam compendio Instructionis musicae amplificando nuper adhibui manum, eandem tuis servitijs deditissimam non tollam de tabula, nisi tuis votis satisfecero. Vale. Harlemi, IIII Non. (2) April CIƆ.IƆC.XLII. Cantores ReginaeGa naar voetnoot9), quiqui adsint jam, vel adhuc indies expectantur, post pascha excursurus prima oportunitate et favente valetudine audire aveo. Praecipue si VarrenneGa naar voetnoot10) redeat. |
|