Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 248]
| |
2900. G. WendelinusGa naar voetnoot1). (L.B.)Toen ik uw brief van 22 Augustus ontving, was ik ziek en antwoordde niet dadelijk, ‘simul quia libuit hactenus praestolari eclipseos nuperae occasionem, quam tibi en hic communico. Cum iam inde a praecedente meridie diligenter collocassem sciotericum - pedali maius - minuta horaria mihi largiens singula, horodupiumque oppidi nostri direxissem ad coelum et solem, idemque sub occasum rursum curiosissime examinassem, et praesto mihi esset rheumaticum ammorium - sic clepsydras antiquas arenario fluxu permutatas appello - nihilque esset quod me sollicitum haberet praeter nubem vapidam horizonti orientali incubantem, tandem ecce, sonante sextâ, sese luna coepit nobis - quamquam maligne - polliceri nebulasque terebrare. Sed quod obtuso admodum lumine vix pateret, initium non plane observari potuit; indicata fuit nihilominus circa horam 6-8' nonnihil temerari obtusiore limbo; hora 6-12', iam illata puriori coelo, deficiebat perspicue plus semidigito, et hora 6-15' abfuit illi digitus satis praeciseGa naar voetnoot2). Circa horam 7-20' cornua eius videbantur fieri parallela eclipticae, quod magis etiam verum fuit hora 7-22'. Horâ 7-30', tam horodupio, quam scioterico signatâ, et quod momentum etiam humerus Aquarij - duobus adhuc temporibus, hoc est minutis horarijs 8' meridiano meo orientalior - confirmabat, luculenter Arcus per centra umbrae et lunae tendebat in caput et pectus Cassiopeiae, erantque cornua iam parallela viae lunari. Unde necesse est, vel tunc fuisse medium deliquij, vel uno - vix amplius - minuto prius confectum horâ utique 7-29', quam ego praesectam mihi habeo, quando et finis eodem me trahit. Etenim hora 8-42' rursum superfuit digitus, hora 8-43' magis praecise, et hora 8-45' iam minus digito notavimus plane ut horâ illâ 6-12'. Inde rursum obvolitarunt nubes, ut extremum actum spectare non fuerit datum. Finis tamen iudicatus fuit incidisse in horam 8-50', quoniam hora 8-53' iam plane restituta luna pleno vultu alluxit, in tantum ut nec umbragoGa naar voetnoot2) penumbraeGa naar voetnoot2) ulla fuerit residua. Summus defectus digitos 6-20' vix excessit, quantum aestimare licuit per confinia lucis et umbrae fimbriatae quaeque semissem peripheriae non attigit, utique vix afflavit. Misi ad clarissimum Golium exspectandi huius deliquij calculum, quem confido illum accepisse saltem triduo ante commissionem. Quid Lugduni observatum fuerit, avide ab illo exspecto, et anne vel tantillum erroris lateat in tabulis meis, quarum periculum fieri hac eclipsi volui, ab illo viro, quem ego censorem mihi opto rigidissimum. Ubi eius nactus fuero observationem, magnum atque incredibile arcanum patefaciam, quod, hactenus ignoratum mortalibus omnibus, intractabile fecit lunare sidus, atque ut Kepplerus in suis Rodolfinis TabulisGa naar voetnoot3) loquitur de feris moribus suspectum, et addo ego plane desperatum. Duae sunt claves, quibus se obseravit, quas ego duobus istis versibus expressi, sed aliud quam sonant loquentibus:
Annosi meritis coeli super aethera scandam,
Summa petam calamo, quia menti sollicitamur.
| |
[pagina 249]
| |
Risum vix continebis, scio, si verba spectabis. Sed ubi totidem ijsdem literis duos alios versus repraesentaveris ex singulis exsculptos singulos, admiratio te et stupor defiget, ut ubi sis nescias, imo enimvero scire primum incipias. Aenigmatis solutio pretium erit responsionis tuae et observationis Golianae. Ad Mersennium quod attinet, oro te - quod commodo tuo fieri possit - sciam - parvi tamen et in gustulum - ecquos ille numeros casui lapidis assignet, meos inde habiturus, forsan illius confirmatorios’ ..... Hercio, octiduo post eclipsimGa naar voetnoot1). |
|