Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2817. Aan J.A. BanniusGa naar voetnoot5). (K.A.)Si vales, male est, quod promissa non impleas, aut Mersenno saltem pacando, quid me dicere porro aut facere oporteat, indicare cessas. De monochordo enim, cuius ad me spes attinet, possum aeque ac tu silere, qui cum sponte id pollicitus sis, par est ab invito ne extorqueam. Musicae compendium, qualecumque mihi ob Mersennum, per me Mersenno debes, et propter te utrique, vide, quâ fiduciâ nemini de tribus satisfacias, quo colore. Mea enim pridem hic facundia defecit. Plane, τοῦ Doni librosGa naar voetnoot6) ex ipsa Gallia commodato missos puta, ut memineris tu quoque doni tui. Agnosces caeterum in autore parem eruditioni modestiam, utramque non vulgarem. De sententijs, quas tuetur, passim a vulgo remotas, tuam aliquando videre gestio. Vale. In castris ad Gennepam, Postrid. Id. Sext. (= 13 Aug.) CIƆIƆCXLI. |
|