Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2801. C. BarlaeusGa naar voetnoot3). (L.B.)Redit ad te epistola mea, antehac missa; castigavi illam, ut sine offensa legi possit ab Aaronis filijs. D. Vossium officij sui monui. Scribet tibi vir undequaque doctissimus in idem argumentum. Ego, quia per ferias caniculares manumissus sum e pistrino meo et fistucatis paludibus, Wassenariae iam vivo in praedio quaestoris Hoefyser, ubi hospite fruor iucundissimo et humanissimo D. Vicofortio. Huius culinae aegritudo sum et pestis. Fabis et pisis pascor, leguminibus flatulentis et lascivis, ob quam causam abhorruisse ab ijs puto castissimum Pythagoram. Adest mihi nobilissimus Hoofdius cum lectissima coniuge, ut trigam faciamus amicorum le- | |
[pagina 208]
| |
pidissimorum. Si adesses quartus, cubica esset amicitiae nostrae et voluptatum forma, et immobilis prorsus. Heri dentes commodavimus thesaurario BrasseroGa naar voetnoot1). Die Jovis, qui crastinus est, ad fercula Turcica nos vocavit legatus HagaGa naar voetnoot2). Nihil moror, dummodo Mahumetismum non sapiant condimenta; nolim enim ego miscellaneam istam fidem mihi in succum et sanguinem verti. Filijs tuis scripsi, Constantino carmine, Christiano epistola. Cras illos invisam. Legi, quae in obitum Jacobi Geijnij scripsisti graviter et ingenioseGa naar voetnoot3), etiam in GennepamGa naar voetnoot4). Eidem Geinio hoc distichon meum suspenderunt in Traiectino templo amici: Praxitelem Xeusinque duplex discriminat urna; Hic unâ Xeusis Praxitelesque iacent. Gennepam ut Princeps expugnet ante Cal. Sextil., mea interest. Vale, vir praestantissime et amicissime. Salutant te Hoofdius et Vicofortius, qui spumanti tibi patera a longe propinant. Wassenariae, in praedio ter KolvenGa naar voetnoot5). |
|