Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2761. Aan C. Barlaeus. (K.A.)Adducor multis et non levis momenti causis, excudenda Elzevirijs tradere quae ad Diatriben de Organis rescripsere non pauci ab ecclesia atque academia viri pij, prudentes, eruditiGa naar voetnoot3). Inter quos cum emineas, vir amplissime, et in epistolam, quam videsGa naar voetnoot4), plane genio tuo dignam conjeceris, pro familiaritate commercij nostri, quae fortasse, contentus paucis et cordatis lectoribus, cuique de vulgo inspecta nolis, audeo a te petere, ut hunc denuo laborem suscipias atque, ut consulti solent, solum τὰ πρὸς ἔπος per epistolam recusam caeterisque addendam respondeas. Crambe erit haec bis cocta. Sed qui de amore primum tuo securus in conscribendo epistolio mirabilem illam facultatem tuam et facilitatem novi, citra multum pudoris quod vides posco. Quod si ad hoc idem officij compellere possis collegam Vossium, hactenus negligentem nomen istud exsolvereGa naar voetnoot5) - cuius culpae graves poenas inter pocula nuper Hagae dedit - duplici me beneficio devinxeris. Iam nunc praecessit tertium, quod animare Constantinum meum volueris per epistolam, quâ - vide judicium puelli - agnoscere se scribit, dissimulasse te pro humanitate tua prosodiae vitia in quae impegerat, magis quam non observasse, quod omnino nequiebas. Subjungit porro his ipsis verbis: ‘Doleo equidem ex animo, deprehendisse te vitia prosodica, quae alia agenti exciderunt. BrunoGa naar voetnoot6) aliquoties voluit, ut sibi ostenderem, priusquam tibi Barlaeove mitterem; ego tamen semper ei occinui, malle me vitij unius aut alterius pigeret, quam non meritae laudis puderet’. Vides, quam vere pater sim, qui et exscribere filiorum balbutiem sustineo, et alteri legendam praebere. Enimvero et tu pater es, et eandem insaniam cum fortassis olim insaniveris, facilius hodie condonas. Facio autem rem longe mihi gratissimam, quod alloquio monitisque virilibus et illustribus, item exemplis tuis infantiam illam digneris. Proinde quando supputare beneficia coepimus, rogo nunc, ut quartum istud ac postremum addas, ut lectâ nimirum oratiunculâ, quam secundus natu Christianulus in contrariam sententiam scripsit, ei quoque blando epistolio significare velis, quid hoc primo rei oratoriae experimento videatur meruisse. Meruit sane, paterno judicio, non vulgarem laudem, et si fidem ego, plane mirabilis hic puellus est, per hoc aetatis tam exquisitam Latinae linguae et historiae, arith- | |
[pagina 188]
| |
meticae, denique musicae, geographiae, graphices peritiam adeptus, ut in multis fratrem cum antevertat, insigni et maternâ prorsus modestiâ omnibus amet cedere. Exercitandum itaque hoc ingenium, et subdendum calcar est, cuius rei fastidium meâ caussâ ut suscipias, iterum iterumque rogo. Quatuor sic mares educo, ut vix operâ tuâ caream; sed partiemur molestiam, neque omni te quadrigâ simul obruam. Succrescet horum adolescentiae aliorum infantia, cumque primos emancipaveris, postremi sensim adoptari postulabunt. Vide quo abierim; plane statueram tribus verbis a te petere, quod de Organo monui. Concede, obsecro, petenti, et has chartulas item cum priori epistola tua remitte. Nihil enim ab illa manu prodit, quod non religiose ac acute penes me inter κειμήλια condatur. Tandem vale. Scribo inter tubas ac tormenta, castrensi, ut vides, facundiâ, neque librorum ope, uti par sit ad vos, qui libri estis, suffultâ. In castris ad GennepamGa naar voetnoot1), III Jul. 1641. |
|