Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2739. Aan C. BarlaeusGa naar voetnoot2). (L.B.)*Mirifice me affecere, vir doctissime, Veneris Britannices decor et elegantia, nisi sic mavis, majestas et amor; neque facile dixerim, an unquam hactenus verius te clariusque superaveris. Nonnullas periodos Principibus vili facundia explicui, quâ si quid autoris laudi detractum ivi - neque enim aliter potuit - amori imputabis et fraterno affectui, quibus exprimendis si par essem, nemini vel barbaro ignotus viveres. Postremis versiculis eos quorum interest praecipue devinxisti, neque aptiori voto claudi epithalamium potuit, quam ut ea, quae coelum sociavit, mare ne separet. Indolui serio, cum Heenvlietius nunciavit, sero sibi exemplaria in Angliam allata fuisse, ut pene spes illa decollasse videatur. Opposui me tamen, et viam, nisi fallor, indicavi, quâ tam bonae sementis messem trans mare accersere non adeo sit δύσκολον, si quidem amore te prosequitur, quem profitetur, et meritus es altero non inferioris notae carmineGa naar voetnoot3). Interea tantillum hoc, quod a Principe meo profectum est, ut ab amicissimo Vicofortio pridem acceperis, boni consule. Si doctiores proceres nacti essemus, ditiores docti fierent. Nunc his utere mecum. - Quid agas rerum, quid mediteris, aut pangas, qui cum Tessela conveniat et rivalibus, quam mox epigrammata nostra cum censuris remissurus sis, scire cupio, et te valere, mi amice, quam athletice, ut ego quidem valeo. In castris ad Gennepam, XIII Cal. Quintil. (= 19 Juni) CIƆIƆCXLI. Impellendus acriter Heenvlietius per Vicofortium et BoreliumGa naar voetnoot4), ne frigescere hoc ferrum sinat; dabo et ego eandem operam, oblatâ occasione. Hoofdio Vossioque S.P. |
|