Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2663. Aan J.A. BanniusGa naar voetnoot4). (K.A.)Perculisti me et recreasti, vir amplissime, duplici nuncio morbi et convalescentiae, cuius cum oculato teste Postio, qui has tradet, melior quotidie spes affulgeat, audeo te de rebus musicis denuo compellare, quarum quamdiu mentionem ferre natura Bannij detrectat, nondum ad se redijsse statuendum est. Mitto igitur a Mersenno commendatos Aristidis librosGa naar voetnoot5) ex versione MorelliGa naar voetnoot6), ni fallor, cuius haec autographa feruntur. Poteris per otium illos inspicere, et mihi remittere, quod, opinor, brevi facturus es, neque enim de eorum numero sunt, quibus quid vel theoriae tuae vel praxi magnopere accedat. - Addo item dissertatiunculae meae exemplar de organo. Si tanti est ut perlegas, occurrent passim quae capitis discrimine Romae scripserim. Verum ea tua est humanitas et candor, ut in sede nativâ patriae libertatis disserentem feras pro τῆς συνειδήσεως instinctu. Neque hoc MariusGa naar voetnoot7) improbet, si is est, quem | |
[pagina 155]
| |
praedicas. Quin, si visum erit, volupe quidem mihi sit et gratum utriusque vestrum de argumento et libello sententiam audire. Quae in tria loca Psalmorum obiter ille commentatus est, specimina sunt sublimis ingenij ommigenâ eruditione fulti. At me afficere solet et persuadere S. Scripturae simplicissima quaeque interpretatio. Talis in haec loca Calvini est. Crede me hoc sine partium studio asserere. Si verba videas, non possis non amplecti textuum primâ specie obscurorum expositionem planam, vero-simillimam, et quod caput est, minime operosam. Nam WendeliniGa naar voetnoot1) erudita somnia quis hic ferat? Multa mihi et vetus cum viro necessitudo est, neque nuper didici doctissimum esse. Sed quoties aut coram ipsum, aut absentis epistolas vidi, occurrit Senecae illud, nullum sine venia placuisse magnum ingenium...... Hagae C[omitis], 11 Mart. CIƆIƆCXLI. |
|