Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2592. Aan J.A. BanniusGa naar voetnoot4). (K.A.)Dum in itinere fui, vir amplissime, quod comite te perhonesto, perutili et perjucundo nuper auspicabamur, ad ultimum septentrionem nostrum plerasque has mediâ coeli zonâ torridiores, chartas accepi, tibi, ut intelliges, tradendas. Vide, quos crabrones irritaveris et, si quid repositurus es, mihi quoque in antecessum candidus imperti, memor interim promissi monochorduli ac caeterorum, quae te erudiendo mihi amice praestiturum pollicebare. Etenim theoriâ tenus refractarium tironem numquam me habuisti aut habiturus es, nec ipsos quidem opinor Gallos. Ad regulas modo, quas ab ea deductas satis pro imperio praescribere videris, est quod non uno trihorio dissertemus ac decertemus ..... Hagae Com., V Id. (9) Dec. CIƆIƆCXL. |
|