Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2573. Aan N. HeinsiusGa naar voetnoot8). (L.B.)*Non aggredior dicere, iuvenum praestantissime, quam in cimelijs habeam | |
[pagina 120]
| |
munusculum, ut ais, ego vero ut censeo, grande munus, quo his diebus me ditasti; neque enim par explicando sum, quantopere placeat placuisse maximo parenti, ut, post poematum suorum saepe repetitas editiones, nobile tu hoc tandem spicilegium faceres, et legitimos omnes, tanquam tibi consanguineos, partus, unâ fasciâ involutos orbi exhiberesGa naar voetnoot1). Faxit deus, ne postremum hoc officij navaveris patri, Musis, amicis, tibi. Satis certe vegetâ aetate est, ut quotidie duplicatum eat hoc volumen, neque, si me audiat, facile desiturus est his subinde amoenitatibus animum oblectare gravioribus studijs curisque fatigatum, vel, ut saeculum est, ineptijs hominum, quos illae minime decent, justa cum indignatione commotum. Salutem ei plurimam meis verbis dictam cupio, atque hoc ut credas, maximo penes me in pretio esse virtutis ac doctrinae tuae, quae non obiter noto, insignia incrementa. Vale. Hagae Com., Id. (13) Nov. CIƆIƆCXL. |
|