Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2422. Aan J.A. Bannius. (K.A.)Quam vana suspicione dubitaveris imponere tibi Gallos destinasse, tandem comperis. Serio nimirum hoc agit omnium literarum, artium atque artificum proxeneta Mersennus, ut, collatis cantionibus tuisGa naar voetnoot3) et Gallorum, animi auditorum arguant, utrae majorem in se impetum faciant. Quid ex theoriae fundamentis ipse praestiteris, tute nosti; ut BoëssettiusGa naar voetnoot4) eosdem versiculos casu vel consuetudine expresserit, hic habes, subjunctis alijs mere tristibus ac luctuosis, ut, si libet, alterum hoc vestri periculum inter vos faciatis nobilissimi athletae. Gallicum enim exemplar mehercule ne fucum rursus extimescas; jamnunc in potestate mea est, uno cum μινυρισμῷ, cuius rei fatendum est mortales illos longe peritissimos esse, natura simul atque habitu. Vellem primus omnium artifex VarenniusGa naar voetnoot5) non te fefellisset. Expertus esses, quam volubili ac suavi severitate gutturi imperent, auribus omnium et exquisitissimae doctorum attentioni satisfaciant. Expectas tua de cantione quid senserim; ego vero magis expecto, ut me edoceas, ad quam amussim, quibus ad scientiam factis natisve vocabulis disserere me de omni modulatione deceat. Compendium, inquam, quod promiserasGa naar voetnoot6), avide expecto, mox animi mei sensum congruis verbis ac sententijs et bona item fide expositurus. | |
[pagina 51]
| |
Superest, ut mirabili puellae Mariae Schurmannae exemplar horum omnium meo nomine et Mersenni transmittas, instructus amanuensi musico apprime sedulo atque eleganti. Iubet hoc reverendus pater, et non nihil causae est, cur ad ipsam virginem scribere detrecto mea manu, frustra id expertus aliquoties, postquam sibi nescio quem de viduitate mea scrupulum injecit, ridiculum hercule et ineptum. Quod me suspicantem, cum non rescriberet, amici insuper cum risu monuere. Musicae novos characteres nuper a Mersenno mihi datos ad eandem virginem, si placet, perferendos curabis; mihi nondum tanti fuere, ut exscribendos dederim. Publici aliquando juris ista sub currente praelo fient. Maldeghem, 26 Junij 1640. Si quid rescribis, domi meae et soli cognatae Catharinae ZueriaeGa naar voetnoot1) commendari tute poterit. |
|