Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2341. C. BarlaeusGa naar voetnoot3). (L.B.)Mitto tibi exemplar Methodi, quam rogatus praescripsi Ducum Megapolensium studijsGa naar voetnoot4). Ea Germanorum indoles est, amant et efflagitant methodos, quia artem longam esse prudenter judicant. Ideo student compendijs, et integras artes non addiscere sensim, sed devorare cupiunt, quas Dij non nisi magnis laboribus vendunt. Non volo haec te legere. Legat Constantinus tuus, qui licet Megapolensium Dux non sit, dux tamen est sui ordinis, hoc est fratrum, inter quos ἀριστεὺει. Est iam Delphis amatorum Tessela facta pila, cuius soror Anna te vitri stupenda inscriptione beavit. Ego meum exspecto, cum hoc elogio: Ungula vatum. Percussis enim a Liberi patris Lyncibus, uti a Pegasi ungula Parnaso, scaturiunt uberius poetis carminum fontes. Tu, ut audio, ad castra et bella abis; abeunti prosperrimos precor, ut et patriae, eventus. Vellem glorioso Marte, magnis commodis, at pauco sanguine juvari posse Rempublicam, et incruentis sacrificijs redimi Federatorum libertatem. Hic terrae motu quassatae aedes et in aedibus supellex mira portendunt. Porrexit se σεισμὸς iste Coloniam usque et ultra. Quae causa? An quia apertae verni caloris vi telluri et in vapores resolutae supervenit nuperum gelu, egressumque vaporibus praeclusit, qui exitum molientes terram magnis occultisque insultibus concussere? An quia novam orbis Europaei concussionem minantur fata? Tu, rerum divinarum et humanarum conscie, iudica. Vale, amicorum corculum, et Tesselam meis ac tuis verbis saluta. Amstelod., XIII April. CIƆIƆCXL. |
|