Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2256. J.A. BanniusGa naar voetnoot4). (L.B.)Het doet mij veel genoegen, dat gij mij aanspoort met mijn werk door te gaan, maar ik hoop, dat gij den manGa naar voetnoot5) een weinig tot rust zult brengen, die mij telkens met allerlei vragen lastig komt vallen. ‘Sed hominem tam accurate mihi delineasti, ut cuilibet lectis tuis literis, praecipue heroi Descartio, clarissime innotuerit. Solet ille mihi frequenter dicere, hominem esse omnigenae, sed indigestae eruditionis; alijs tamen verbis, longe lateque, sed non profunde doctum, et qui ungere potius, non pungere valeat. Sequius ergo ferendae sunt illius importunitates, quae raro sine usura praestandi servitij obveniunt. Fatebatur istud etiam Adamus BooreliusGa naar voetnoot6), Middelburgensis, vir trilingui, ac omniscia eruditione praestans, quem Mersennus ad me, ante paucos dies, miserat operis mei musici exploratorem. Cui, licet ignoto hactenus, horulae spatio, tantum de scientia, et arte musica demonstravi, ut composita mente asseveraret, se de musica tantum hactenus nec audivisse, nec legisse, nec seria cogitatione assecutum esse, quantum unius horulae spatio ex me acceperat. Spondebat etiam satis in antecessum esse, unde creditoribus omnibus abunde satisfieret. Mersenno vero paratissimum se nomine meo satisfactorem sua sponte offerebat ..... Sed ut meos conatus in scopo musico plenius assequare, narrare libet, quomodo cum illustrissimo viro Joanne Babtista Donio FlorentinoGa naar voetnoot7), μουσιϰοτάτῳ - sacri consistorij Cardinalium a secretis est, eumque ex Mersenno primum cognovi - ardua mihi quaestio est de veteri Graecorum musica, quam ille restaurare conatur, nullamque aliam possibilem autumat. Quindecim cantiones illi transmisi, brevemque methodum musices flexanimae, quae omnia cum stupore audivit legitque. Scripsit et literas ad me, quibus ampliorem sententiae meae explicationem humanissime deposcit. Vir profecto doctissimus est, et quem prae caeteris aestimo. Sed quod ad scopum flexanimae musicae attinet, plurima quidem operose et ingeniose suo libro de Generibus et ModisGa naar voetnoot8) congessit. Mysteria vero et abdita musicae non penetrat. Nam positis ipsius principiis, unica demonstratione tantum evincam, quantum nec ex ijsdem sequi, nec ex meis inferri posse unquam imaginari potuerit. Rem omnem heroi Descartio mihi amicissimo proposui, qui post varia colloquia ante paucos menses asseverabat, me rem saeculis | |
[pagina 507]
| |
omnibus inauditam facturum, si praxin illam, ex unico ac necessario systemate - cujus diagramma etiam in libris Mersenni exstat - demonstratam juris publici fecerim. Sufficit mihi istius oraculi vel minimus nutus.’ Toch moet ik eerst nog het oordeel van andere geleerden hooren. Harlemi, IIII Nonas (4) Octobr. CIƆIƆC.XXXIX. |
|