2218. Aan Anna Maria Schurman. (K.A.)
Imposuit mihi, ut vides, curam epistolij huius P. Marinus Mersennus, monachus Parisiensis, non de minimis ex eorum ordine, quos οἱ ὁδηγοὶ τνϕλῶν τνϕλοὶ minimos appellant. Et gerendus mos fuit amico, multâ mihi scriptione, cum publicâ, tum ad me et alios privatâ notus. De caetero, non is sum, qui amicitiae inter vos copulandae autor vel proxeneta dici gestiam. Sacra enim ut mittam et pertinacem a nobis de summa veritate dissensum, vir est hic coenobita eruditionis vastae, diffusae, indigestae; faciem dicas universi, quam poeta fabulatus est, ante mare et terras; ingenium denique, quocum si commercia literarum inis, praedico, non ignarus mali, epistolis, quaestionibus, problematis quotidie te exercendam, fatigandam, obruendam. Quid hic studijs tuis tibique expediat, ἐξαγοραζομένῃ, ut facis, longe praetiosissimam rerum, ϰαιρόν, tute videris. Ad primam hanc, ni fallor, salutationem ut nihil reponas, vix, opinor, humanitati tuae imperabis; nisi facis, curandis literis operâ meâ, si gratum habes, uti licet. Vale decus Belgij ab ..... Rhenobergae, VII Cal. Septemb. (= 26 Aug.) CIƆIƆCXXXIX.