Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 442]
| |
2068. C. BarlaeusGa naar voetnoot1). (L.B.)Literae tuaeGa naar voetnoot2) nobilissime Hugeni, ipso aequinoctio verno scriptae, mihi traditae sunt sole acquinoctium egresso. Nec enim ea parte coeli, quâ se mutuo decussant magni circuli et crucifigitur Phoebeia lampas, morari diu amat. Non poteras commodiore anni tempestate tam praeclara scripsisse, nec ego tam chara ingenij tui pignora accepisse. Scripsisti aequinoctio ea, quibus aequaris clarissimis seculi nostri scriptoribus. Scripsisti aequinoctio, quae noctem omnem et tenebras fastidiunt. Scripsisti aequinoctio, quae rapta in sublimia, in Cancri chelas, et eccentrici solaris evectissimum Zenith, mentis tuae solstitium arguunt. Aequinoctio sol omnibus mundi populis lucem et tenebras pari mensura dividit. Hoc ipso, tu Zulecheme, et luctus tui, quem tenebras voco, conscia mihi mittis carmina, et simul solatiorum tuorum, quae lucem interpretor, luculentos thesauros. Aequinoctio sol veterem annum orditur. Tu hoc ipso tempore veterem amicitiae telam retexis, missis ad me eruditissimae epistolae ac optimi poëmatis radijs. Aequinoctio reficit sol, quos afflixerat tristior bruma. Me, quem maligna pertinaxque febris attrivit per hyemem, tu literarum tuarum verno tepore refocillas, et mortis umbrae subductum huic ipsi aequinoctio fovendum reddis. Ascendit altius cum Ariete Sol, et tu cum Phoebo et Pallade. Piscium madorem frigusque effugit idem; et tu in stellas cum Stella tua abreptus pituitae frigorisque pessimam ϰρᾶσιν. Aequinoctio verno creatum mundum plurium sententia est; et illo tu me censorem mundissimorum tuorum carminum creas. Tunc inter tot creaturarum exercitus creatae stellae. Nec alia tu anni parte Stellam tuam, sidus tuum, coelo locas. Quae tu vere novo scribis et pangis, ego, non deus, censeo esse optima. Sol caloris tunc incrementa capit, et tu novas validasque in carmina vires. Ille renasci mundo videtur, et tu poëtarum ordini. Aequinoctio Sol se medium inter Austrum et Septentrionem dividit, et tu hoc ipso die inter aulae et amicorum officia medius incedis. Inter Arietem et Taurum cornupetas gyros suos jam conficit Titan. Tu hoc ipso tempore bella, quae inter cornupetas Principes vigent, militem ex hybernis evocando, promoves. Non poteram ego aptiore sidere illa tua de Susannae sidere accipere et legere, quam quo medius inter decidentiae et convalescentiae - ut cum medicis loquar - statum versor, uti Sol inter adscensus sui et descensus hemisphaerium. Sed ut cum Phoebo aequinoctio exeam, quam tu es, mi Hugeni, rigidus nominum tuorum expunctor. Si sic rationes suas subducerent mercatores nostri, non frangerent rem, nec necesse haberet Horatij Damasippus operam sapientiae studijs navare, post opum suarum insigne naufragiumGa naar voetnoot3). Non vis quicquam mihi debere. Pro carmine carmen, pro epistola epistolas, pro libro libros poëmatum tuorum remittis, opera elaborata, seria, vitae mortisque pie eruditae paradigmata. Et haec tu pro modestia tua paleam vocas et festucam praetoris, et ea deprecias, quae ut maxima admiramur. Qui stuporem aliorum animis inducit luctus, tuo facundiam extorsit. Qui ἐγϰεϰομμένοις ῥήμασι, sive tertiatis verbis loquitur dolor, te ore rotundo loqueatem facit. Egeritur tot linguarum, quas calles, praesidio moeror, quem lachrymae in alijs explent. Nec debebat una lingua praefica esse matris, tot virtutibus praeditae. Graeca, Latina, Itala, Belgica, Gallica, mascularum gentium idiomate, cani a te meruit, tot masculorum marium parens. Et horum schediasmatum, ut vocas, me censorem esse cupis, qui censurae talis officio aliorum censuram incurrerem. Non opus censore, ubi ad amussim et normam omnia exacta. Et quis ille tuus calamus? Qui et Martem ciet et Musas, qui militem conscribit et imbelles versiculos ordinat, ad caedes evocat cohortes et ad otia Phoebum. Dura loqueris et mollia, horrenda scribis et flenda, publica et domestica, Bellonae iussa et Palladis. Opera in dies praescribis tibi et virtutum exemplo praeis omnibus. Pharos es et Cynosura et Helice, quam ut ducem recti sequi habemus. Velut Ariadnae filo, vitae huius labyrintho et erroribus nos expedis. Maxime Hugeni, talia scribendo patriam universam et quotquot pietatis ac doctrinae sunt amantes, tibi devincis, et debendi reos habes, quotquot animas suas coelo devovent. Redeunt ad te iambi tui diserti, faciles, eruditi, pij. Fulgebit illis Stella tua inter coelites et nos inferos. Donas | |
[pagina 443]
| |
famae immortalitate, quam vitae beatioris immortalitate donavit creator Deus. Ad istam tuam Stellam ut serus accedas, neve te nostris vitijs iniquum ocyor aura tollat, faxit idem. Vale, nobilissime, clarissime et amicissime Hugeni, et valetudinis meae eam esse rationem crede, ut lectionibus publicis sufficiam, aut scribendo carmini vel epistolae, sed non palaestrae, non cnrriculo, non caestui, non disco. Amstelod., XXVI Mart. CIƆIƆCXXXIX. |
|