Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2059. Th. GraswinckelGa naar voetnoot9). (L.B.)Andreas ColviusGa naar voetnoot10), pridem Venetijs apud BerckiumGa naar voetnoot11), nunc apud Dordracenos divini verbi minister, vir iuxta et doctissimus et, quantus est, factus ad candorem, quodque palmarum est, summus aestimator tuarum virtutum, tibi adesse quam flagranter exoptat. Dixi de te, quod de Augusto | |
[pagina 440]
| |
Geminus VariusGa naar voetnoot1), nempe accedere qui auderent, magnitudinem ignorare, qui non auderent, humanitatem. Addidi, glaciem me fracturum, ac rogaturum, ut in prandio copiam tui facere nobis non dedignarere, hominibus utique perillustri nomini dicatissimis, mihi certe, quoad vivam, aeternum tibi vectigali. Sto promissis. Si quid depuduisse judicas, imputandum id erit humanitati tuae, in omnes pronae, in me prolixae; si quid assentiris, beabis nos; quin et ausim spondere, volupe tibi futurum, ut ex ipso Colvio discas, esse ipsum ex eorum numero, qui inter eximios haberi merentur. Addam et hoc, esse mihi id cum ultimo Romanorum commune, ut quod cupio, cupiam vehementer ..... 19 Mart. 39. |
|