Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1827. J. SmithiusGa naar voetnoot4). (L.B.)Diu nunc est, vir spectatissime, ex quo mihi aliunde de magno Inscriptionum opere prospexi, tuoque adeo beneficio, quo ante prolixe usus eram, exinde etiam abusus sum, dum exspecto, per quem tuum exemplar tibi in manus tuto reddam, dumque gustum aliquem eius commentarioli tibi destino, in cuius adornatione Inscriptionum mihi usus est. Nunc etiam tardum me Bockhoviana haec curatio tam ex improviso opprimit, ut destinato isthoc officio hoc tempore apud te defungi non possim; nolui tamen committere, ut diutius insigni opere mea tarditate careas. Gratias tibi usurae nomine ingentes et habeo et ago ..... Raptim, Noviomagi, XIII Cal. Maji (= 19 Apr.) Jul.Ga naar voetnoot5) Ao CIƆIƆCXXXVIII. |
|