Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1789. Aan M. HortensiusGa naar voetnoot5). (K.A.)Districtus tot negotijs, Hortensi doctissime, quot nobis nosti in frusta diem discerpere, securius eo distuli ad binas tuasGa naar voetnoot6) rescribere, quod, cum separatis comitijs ad vos rediret amplissimus BoreliusGa naar voetnoot7), ab illo te certiorem fore sciebam omnium eorum, quae hic Hagae circa negotium Galilaeium administrata essent. Quod a me porro petijsti, ut celsissimo Principi ad rem favendam atque pro- | |
[pagina 343]
| |
pellendam autor essem, tanto impetu a me procuratum est, ut praesens facile judicasses nihil calcari opus esse equo tam sua sponte currenti. Neque dubium est, si consulatur, operae meae fructum persensuros, qui hoc in mandatis habituri sunt. Passim denique et ubicumque cum profectu fieri videtur, maximae rei ineffabile momentum et nimis quam paucis perspectam utilitatem totis viribus inculcatum eo. Catsium postremo ante paucos dies tam incitato sermone coucussi, ut se receperit, quam primum ullo pacto fieri possit, Hollandiae de profectione tua vel deliberationem, vel decretum ad Ordines Generales perlaturum, ut grave scilicet negotium, quia ad aerarij angustias pertinet, senatusconsulto tandem sanciatur. Haec apud clarissimum DeodatumGa naar voetnoot1), si quando ad eum scribis, ut commemores, a te peto. Cum tot amicis enim, mi Hortensi, qui ad me singuli multum quotidie literarum dant, ut paria factitem, plane potis non est, atque adeo molestus aliquando nonnullis esse cogor, ut plurimis fiat satis. Ex dissertatione tua, gloriari audeo, parum esse quod didicerim, non utique rei astronomiae tam rudis tiro, ut hoc nomine docenti debeam, quantum equidem debituros credo - quo et collimasti - procerum pleroque, qui ad ista fere fortiter caecutiunt atque, ut hodie vivitur, adeo terrenis implicantur, ut in mentem vix coacti illud revocent, cur mundi melioris origo os homini sublime .....Ga naar voetnoot2), neque cum sideribus vel hoc tantillum instituere commercij dignentur, quod ne negligatur, etiam huius, quo in terris occupantur, quam maxime interest. Proinde, ne me absolute rigidum censorem agere doctoris mei censeas, aio te, qua potissimum facili et perspicua ratione debuisti, imperitos aggressum esse, nisi quod in explicanda latitudine et elevationis investigandae modis plusculum obhaesisse videris, et produxisse tractatulum aliquot capitibus non tam necessarijs, quin pro instituto pauculis perstringi potuissent. Ecce vero ut in culpam garrulus incurro, quam tibi, vir amice, objicere ausus sum. Ignosce prono et propenso erga te affectui et me ama, qui te diligo; ut quidem praesente saepe multumque frui optem, nunc vero quam remotissimum et trans saeva Alpium juga vectum velim, ut ne sero Florentiam adeas, et extinctum - quod cum Principe metuo - nebulosum illud sidusGa naar voetnoot3) reperias, sine quo parum est, quod de luce Iovis et satellitum orbi terrarum polliceamur. Vale. Hagae Com., IIX Cal. Feb. (= 25 Jan.) CIƆIƆCXXXIIX. |
|