Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1532. G. WendelinusGa naar voetnoot4). (L.B.)Reynaerts noster suis ad fratrem, pastorem apud nos DoncanumGa naar voetnoot5), literis nuperis certiorem me fecit, te Lugdunum octiduo illo, quo scribebat, petiturum, et quae a te petieram impetraturum. Utinam illum diem vivam, quo Chronicon istud SamaritanumGa naar voetnoot6) et lucem videat et me! Profecto vel moriendi abinde sit lubentia. Omnium per Europam eruditorum exhinc tu anima eris, tu corculum. Atque adeo ut saltem illic salivam movere possim, ecquid spei facias, oro te suggeras. Accepi ante mensem ferme alterum litteras a magno illo PeirescioGa naar voetnoot7), et eruditionis omnivariae promtuario GassendoGa naar voetnoot8) bene longas; illi mihi superiore anno hane operam navarunt, ut Massiliae ἔξαρμα coelo dedu- | |
[pagina 226]
| |
cerent cum observatione PytheaeGa naar voetnoot1) ante annos 2000 habitâ contendendum et LoxiâGa naar voetnoot2) mea, cuius fidem Massiliae iam depraehensa latitudo grad. 43, min. 21, egregie sane asserit, ut tune fuerit graduum plane 23, min. 54' maxima solis obliquitas, exquisite item mihi repraesentata. Iidem ad me miserunt observationes eclipsium lunarium aliquot praeclaras, cum meis contendendas. Ac nescio, an non etiam edere parem illa omnia; talia scilicet tantaque sunt ac tanti. Prius ergo quam responsionem illis adorno, quid de Chronici istius spe, quid de curis ad illud perscribi nou abnuas, exspectabo, nam de te non item scribere religio mihi fuerit. Etsi vero nullus dubito, iam et fuisse Lugduni te, et dimidium te habere iam facti, quia coepti, tum autem et problema illud meum mathematicos vestros mihi conciliasse, iterum tamen audeo, per amicitiam istam, qua me dignatus es, tuam, idem admonere, atque etiam illorum exposcere nomina, quibus eos, cum scribam, compellem. Si dignum me iudicabunt, quem admittant, vel literulae unius dignatione contesserent, ut de principio isto natâ fiduciâ possim ab ijs nancisci Aristarchum SamiumGa naar voetnoot3)..... Hercâ, 14 Februarij 1637. |
|