Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1529. Aan H. GrotiusGa naar voetnoot5). (K.A.)*Quod ab affine ReigersberghioGa naar voetnoot6) in antecessum acceperis, rogat te Princeps meus, ut paulisper hoc sibi vaces et, qua commodo tuo fieri possit, sententiam scripto exponas circa tres quaestiones schedulâ istâ comprehensasGa naar voetnoot7). Prima, ut intelliges, illustris est et apprime te digna, proposita pridem quoque nonnullis et praecipuis, sed communium et, quales hoc fere forum occupant, trivialium caussarum patronis; quorum solutioni proinde, trepide et παραϕόρως datae, non fuit visum acquiescere. Quae sequitur, ut multifaria sit, neque unius genij, minus nodi habet, inspectis, quae accedunt, testamentis, et quas impetravimus, ut ad singula feuda annotavi, strictius laxiusve testandi licentijs. Adeo hic stabiliendis magis aliorum opinionibus et responsis adhiberis, vir summe, quam ut quasi desperato ulceri archiater invoceris. Tertia, ne fallaris, non iurisconsulti cuiuspiam, sed solius Principis est, qui περὶ τοῦ ἀδυνάτον τοῦ πράγματος non semel monitus, controvertere hoc tamen amat, et in luce meridiana caecutire videri, cum sua | |
[pagina 225]
| |
interesse sentiat, ne vel haec diem faciat. Quarto capite quid postuletur, vides. Addendum et hic tamen ut, quam operte fieri possit, excutienda quaestio Gallis tradatur. Nosti scrupulum, et quam in illa gente non unius vulturis esset hoc cadaver, nisi caussam, per se validam, etiam armis tueremur. Expectabimus, vir nobilissime, quam mox tantillum gravioribus curis subcidere volueris, qui quasi ludibundus haec tractare vales, et secure feriari inter spinas, unde nec se magna ingenia sine sudore expediant ..... Hagae Com., VII Cal. Feb. (= 26 Jan.)CIƆIƆCXXXVII. Rogaris item, quod omiseram, ut vernaculo sermone nostro, potius quam Latino aut Gallico, respondeas, atque ut haec scripta denique cum consilio remittantur. |
|