Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1524. C. BarlaeusGa naar voetnoot4). (L.B.)Quam longo tempore, praeter morem meum, egi Harpocratem. Ignosce, ignosce. Sylvas mihi epigrammatum misisti facetissimorum et doctissimorum, quibus singulis ut responderem, aut mea apponerem, sensi me imparem. Abripuit me pene in stuporem epistola illa tua, qua totum totus Senecam spiras et loqueris. Non potuerunt ejus lectione saturari amici. Epigrammata tua in sphaeras aedium tuarum fumosis turribus impositasGa naar voetnoot5) talia sunt, ut mihi materiem omnem meditandi surreptam aut praereptam libens fatear. Non puto in istis tuis sphaeris distinctas esse terrarum aut coeli zonas, cum hominum omnium passim mores confundat fumus, hoc est, eadem vanitas. Debebat illic legi Vorstius redivivusGa naar voetnoot6), cum mendacia et nugas vendat, hoc est, fumos. Debebat illic habitare DaventriensisGa naar voetnoot7), qui facto cum alijs syncretismo fumos colligit, quos eructabit propediem. Mihi cum istis bubonibus luctari non vacat. Bacchae bacchanti etc.Ga naar voetnoot8). Satis sit semel sententiam et vitae institutum explicuisse. Mitto homiliam in praesepeGa naar voetnoot9), sive Natalem Domini et Servatoris nostri Jesu Christi. Inveniet et hic improbitas, quod arrodat. Nempe cavillabitur, me praesepi ligneo attribuere multa, quae ego de praesepi, metonymice | |
[pagina 223]
| |
sumpto, ex phrasi patrum et veteris ecclesiae intellecta volo. Augustinus praesepe adorandum vocat, hoc est Christum, qui in praesepi iacet; praesepe vocat gratiae et consolationum fontem, hoc est Christum, qui in cunis vagit. Exemplaria quaedam amicis inscripsi; illa velim per famulum distribui. Vale, vir maxime, et quem nobiscum exortus es annum feliciter tibi tuisque decurre. Amstelod., XIII Jan CIƆIƆCXXXVII. |
|