Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1505. C. BarlaeusGa naar voetnoot3). (L.B.)Hoc non est exercere amicum, sed obruere. Mittis librum epigrammatumGa naar voetnoot4), qui antehac uno aut altero epigrammate veternum mihi excussisti. Non tot lapidibus obrutus fuit Stephanus, non tot iaculis confossus Sebastianus, quot tu me impetis versibus. Si tua nondum ἐν ἀϰμῇ stat versificandi libido, apud me certe desaevijt iste furor. Subducam me hac arena, in qua tu myrmillonem agis; malo tempestive fugere, quam victima esse nil miserantis aulae, Orci, inquit HoratiusGa naar voetnoot5). Enecas me fumis, nebulis, fulminibus, tonitru, pluvijs, nive, grandine. Totam naturam concitas, ut mihi gravis sis et molestus. Infimi, medij, supremi aëris fluxos et evanidos foetus mihi obijcis, mille meteororum formas, quae vel ϰαπνὸς peperit vel ἀτμίς. De quibus serio nos et magno apparatu philosophamur in scholis, tu rides, et Peripatum omnem et Stoam naso suspendis. Nempe pluvia tibi dearum urina est, fulmina, tonitrua garrulae Junonis murmura ac maledicae voces, venti equorum Solis spiramina, grando deorum pila, pruina sal, maculae solares gutta serena, ros siderum sudor, etc. Vere naturam ludos facis et physicis aperte convitiaris. Possum tamen haec ferre, et quidem patientius multo, quam Daventriensem illumGa naar voetnoot6) | |
[pagina 213]
| |
male feriatum, qui ungues suos continere potuisset ab ista prurigine. Epigrammata tua talia sunt, ut gradus comparationis non admittant. Loquar versibus senatoris HonerdiGa naar voetnoot1):
Disparitas non est, nisi quam paritate probamus,
Optima sunt et tunc singula, cum bona sunt.
Mira tibi est, vir maxime, variae et ingeniosissimae inventionis felicitas. Et si usquam, hic perspicue satis expressisti et non coactis versibus conceptus divinissimos. Scribis, te haec meditatum, modo peditem, modo equitem. Non miror. Nam sunt inter illa, quae eunt leviter, sunt quae assurgunt altius. Sed equus ille tuus fuitne tolutarius, an succussator? Si tolutarius, causam deprehendi numerorum et aequabilitatis in carmine. Si succussator, aut ut Gallice loquar, trotier, qui va le trot et galope dur, causam deprehendi, cur alicubi occurrat pes durior, qualis est ista, contempta freti sors. Non fuit equus tuus strigosus, nam succulenta sunt omnia. Non pavidus, nam audacissime in philosophos incursas. Non suspiriosus vel anhelus, nam valido spiritu effers, quae concepisti. Non pumilus, nam nubes et lunam transcendis. Non conductitius, nam nativa pulchritudine ubique exsurgit oratio. Nec fuit veredus, cheval de postillon, quia demorsos omnia ungues sapiunt et moram. I bone, quo virtus tua te vocat. Ego te aquilam in nubibus non sequar, mi Hugeni, nec eques. Non pedes, ne quis mihi obijciat illud: sequitur non passibus aequisGa naar voetnoot2). Non eques, ne a sternaci forte equo sternar humi, ut mihi in Normannia olim equitanti accidit terGa naar voetnoot3). Cum aquarum mihi formidinem obijceresGa naar voetnoot4), secutus fui, qua potui, tuam ratem, ut infamiae notam diluerem. Nunc te per altos nubium tractus vagantem spectare e terris malo, quam comitari. Nolo aquis nomen imponere. Nolo curru deijci cum Phaethonte. Pauculos mitto scazontesGa naar voetnoot5), quibus pro doctissimis tuis et genij plenis epigrammatibus gratias N.T. ago maximas. Haec iam per manus amicorum ambulant et curiositatem multorum exercent. Vale, vir praestantissime, meteoris omnibus sublimior ..... Amstelod., XIV Novemb. CIƆIƆCXXXVI. |
|