Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 210]
| |
1496. Aan C. BarlaeusGa naar voetnoot1). (K.A.)Dum te tenebrio male feriatus exercet, Barlaee doctissime, quod cur tam obstinate me celaveris nondum capio - nisi me anonynum illum suspicaris - ego me ad exercitum et, ecce, tecum exerceo. In nova fert animus. Libuit a via divertere, et in majestate sua naturam ludos facere. Iudica, quo successu, nec parce immanibus ausis. Paucorum dierum iste labor et castrensis; quid autem labor? Feriae fuerunt, ambulanti a meridie, pediti vel in equo, succisae, sicut meus est mos. Adverte, si tanti est, an satis ἐπιτηδείως, satis alibi venuste vel acute nugatus sim. Fuit, ubi in specioso paradoxi commento desudavi, nonnullis facile defunctus. Verba utique ad praevisam rem, praecipiti venâ quam copiosissime, et quasi ἐϰ χειμάρρου provoluta sunt. Congruis, Latinis, pressis adeo et nervosis cum cura uti conatus sum, salvo, quantum potui, cuiusque rei charactere. Rogavi ne parceres; parce tu scriptori tamen ab ope hic librorum destituto, aulico et occupato, a quo inter omnes convenire, nullam rem bene exerceri posse, non eloquentiam, non liberales disciplinas, legisti apud philosophum, qui, si Hispanos audias, ad Aebucium Liberalem septem libros scripsit de VeneficijsGa naar voetnoot2). Nam crudeli populo scilicet veneficium pro beneficio est, et si res postulet, atrocissimum facinus diluitur linguae lapsu. Ama me et vale, cum amicis Vossio, Viquefortio, Vondelio et, si ruri non est, humanissimo Hoofdio. Sprangae in castris, IXo Cal. Nov. (= 24 Oct.) CIƆIƆCXXXVI. |
|