Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1418. Aan J.A. Bannius. (K.A.)Quam immerenti amicitiam secundo offers, vir amplissime, et quidem αἰολόδωρος quasi regem Persam adeas, conabor, omni officio si non mereri, colere certe ac fovere quantum potis. Eius rei primum argumentum liber esset, quem petijsti, si esset meus. Nunc pars melioris bibliothecae, ut ex Heinsiana supellectile, solo usu tuus erit, sed longo et ad satiem, ne te urgeri credas. Tanta illius viri humanitas est et, addere audeo, tam proclivis erga me affectus, ut, si quâ ipsius ope gratificari eruditis amicis valeam, totam prolixe collaturus sit. Instituti tui ad rem musicam praefinita methodo summopere delector, adeoque quod amicis aliquoties mandavi, ipse nunc perquam sedulo te rogo, ne tam praeclara pendeant opera interrupta. Facies rem existimatione tuâ dignam et patriae quidem apprime utilem, in quâ ad nauseam porro et pudorem psittaci sumus, barbari cantores, musici lingua et palato tenus, vox denique, praeterea nihil. De cantionibus, quas misisti, non simplici nomine tibi debeo, sed hoc praecipue, quod et NennaeGa naar voetnoot2) Phyllida, de qua Virgilij verbis usurpare soleo, Phyllida amo ante aliasGa naar voetnoot3), modulis tuis exornare voluisti. Ubi tantillum otij erit, explebor novis delicijs; nunc procul a Musis avocor, nam in procinctu stamus ..... Hagae Com., postrid. Id. Sext. (= 14 Aug.) 1636. |
|