Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 164]
| |
1382. C. BarlaeusGa naar voetnoot1). (L.B.)Ad lepidum tuum et argutissimum epigrammaGa naar voetnoot2) vix quicquam audeo reponere. Vereor quippe, ne iterum a te audiam illud Moeche priorGa naar voetnoot3), aut aliquid huic affine. Annam simul et Annam esse et Annaeum, hunc et hanc, monstro verius et hermaphrodito simile fuerit, quam bene habitae virgini. Si nihil velis tolli, sed aliquid assui, nonne virginem androgynum feceris? Talem si videat deus amorum, pudebit et pigebit spectaculi. Nubat talis Aphrodite sibi, ducat seipsam talis Hermes. Mihi certe pro remedio amoris et refrigerio fuerit, quae est, quod erat, et fiat, quod non erat ante. Per me licet, seipsam ut gignat et sapiat; licet iuxta philosophorum placitum, quicquid fit, ab alio fiat. Votum meum et mens fuit, ut aliquid tolleret Jupiter, aliud assueret, fieretque Anna, quod olim facta fuit apud NasonemGa naar voetnoot4) puella Iphis, hoc modo:
non candor in ore
Permanet, et vires augentur, et acrior ipse est
Vultus et incomptis brevior mensura capillis.
Plusque vigoris adest, habuit quam femina. Nam quae
Femina nuper erat, vir creditur.
Cur autem illam velim virum fieri, multae causae sunt. Prima est, quia versus scribit, qui viros non dedecent. Secunda, quia tunc non erit periculum, ne illius amore flagret vir bonus. Nec enim taurum tauri,
nec equos amor urit equorum;
Urit oves aries, sequitur sua femina cervum.
Sic et aves coeunt, interque animalia cuncta
nullus mas maris cupidine corripiturGa naar voetnoot5). Tertia, ut liberior et facilior ad illam pateat aditus; iam quia ab osculis sibi metuit, salutari se sinit et conspici, more Imperatricum Ottomanicarum. Quarto, si vir esset, posset lectiones professorum audire securius, et inter eiusdem sexus studiosos sedere. Nunc pudibunda docentem audit professorem per hiantem fenestellam aut fenestrulam, ut a petulanti iuventute conspici nequeat. Quinto, si vir esset, posset ipsa publice profiteri vel poeticam, qua valet, vel Hebraeorum scripta, quae legit sine punctis, doctore PedioGa naar voetnoot6). Sexto, si vir esset, posset admoveri clavo reipublicae, et exemplo suo docere, rempublicam iam interdum melius regi a quondam femina, quam a semper viris. Verum pereant, mi Hugeni, hi ioci inter nos. Nec enim ex honore fuerit gravissimae et honestissimae virginis, plures scire, quam illius venerando nomine utamur familiariter. De dijs nonnisi reverenter loquendum. Nec minus de Vestalibus. Si Mars essem, posset illi accidere, quod accidit Rheae, hac spe, ut Remum ederet et Romulum, conditores magnae urbis et gentis. Nunc, quia vixi maritae nuper idoneus, et militavi non sine septem liberorum gloria, haec arma defunctumque bello barbiton hic paries habebitGa naar voetnoot7). Sed incidit illud Pindaricum: στρεταί υάρ τε ψρένδρῶν. - Vale clarissime, doctissime, humanissimeque amicorum quot sunt, quotque fuere, quot eruntque. Prid. Cal. Maij (= 30 Apr.) CIƆIƆCXXXVI. |
|